Tiresias (Graece Τειρεσίας) in mythologia Graeca, Everis et Chariclis filius, est praeclarus vatesThebanus, qui voluntatem deorum avium cantibus vel etiam sonitu alarum dinoscit.[1] In OdysseaUlixesCircae monitu ad Inferos mittitur ad eum consulendum, quia solus inter umbras vanas mentis facultates non amisisset[2]. Vitam autem in Boeotia degit, regum Thebanorum comesː in primis Labdacidas saepe monuit, quibus ob oracula saepe invisus fiebat adeo, ut artem divinatricem vati inutilem esse existimarit, quia si acerba praenuntiaris inimicos tibi feceris, si contra mentiaris iniuriam deis feceris[3]. Ut qui fatorum interpres esset, in multis tragoediis antiquis apparebat, inter quas praeclarissimae sunt SophocleaeAntigona et Oedipus rex. Longissima vita donatus est ut qui in BacchisCadmo adhuc vivente iam senex esse dicebatur et Oedipodi eius abnepoti nihilominus superfuit.
Secundum Pherecydem Tiresias forte deam Athenam nudam et lavantem aspexit. Pudicitia laesa dea ei lumina ademit. Cum autem misera mater Charicles deam precibus adiret, illa aurium Tiresiae potestatem ita auxit, ut avium sermonem intellexerit. Simul ei baculum dedit, quocum progrederetur, velut ac si videret.
Secundum Hesiodum (et Ovidium) Tiresias duos serpentes coeuntes calcavit[4], e quo mulier e viro factus est. Sortibus monitus eodem regressus iterum eosdem serpentes calcavit et rursus vir evasit. Cum autem Zeus et Hera, uter sexus in coitu maximam voluptatem perciperet, quondam disceptarent, Tiresiam utriusque expertum[5] litis iudicem fecerunt. Qui respondit e voluptate amoris novem partes habere feminam et tantum unam virum[6]. Quo responso indignans Hera eum excaecasse dicitur. Zeus, ut poenam velut molliret, ei vaticinationem instar solacii dedit. Haec fabula Francogallico poetae Gulielmo Apollinari drama surrealisticum inspiravit, Les mamelles de Tirésias inscriptum ("Tiresiae mammae", 1917).
Fuerunt etiam, qui dicerent Tiresiam caecum factum esse, quia mortalibus arcana deorum detexisset, quae causa poenae multis hominibus in mythologia fuit.
Nicole Loraux, Les expériences de Tirésias. Le féminin et l'homme grec, Lutetiae, Gallimard, 1989. (Francogallice)Recensio criticaNonnullae paginae Anglicae versionis apud Guglum librorum Versio Italianaː Il femminile e l‘homo greco, Barii, 1991. Versio Hispanicaː Las experiencias de Tiresias : lo masculino y lo femenino en el mundo griego, Barcinonae, 2004.