Scacci (-orum, m.pl.) sive ludus scaccorum, urbane ludus regius appellatus, est artisimperatoriaeludus tabularis, qui ingenium requirit. Luditur a binis lusoribus scaccario qui in columnas octo ordinesque octo dividitur; hinc quoque appellatur lusus sexaginta et quattuor sedum (sive aedicularum sive casarum sive quadrorum sive quadrarum et cetera), quarum color interdum albus et niger, interdum albus et ruber est. Utriusque exercitus constat ex sedecim militibus, qui omni modo vocantur: calculi, orbiculi, scacci vel latrunculi. Calculorum genera, quae infra amplius explicabuntur, sunt sex: rex, domina, turris, sagittifer, eques, et pedes.
Ludi propositum est regem adversarium ad incitas extremas redigere. Ut hoc fiat, memoria tenere tria praecepta oportet:
eligere melius tractum ad aggrediendum ac defendendum;
instruere aciem ad persequendum propositum;
impedire regis adversarii mobilitatem usque ad necem.
Omnes calculi in semita praescripta moveri possunt et calculos adversarios capere. Rex autem capi non potest, sed ad incitas redigi: cum lusor regi minatur, "Scaccum!" vel "Cave regi!" exclamat, hoc tamen dicere necesse non est. Alter lusor conservare regem cogitur priusquam alios calculos quolibet moveat. Si cieri moverique nequeat, rex ad incitas extremas redigitur, i.e. scaccus mattus, et eius lusor vincitur.
Locutio scaccus mattus a lingua Persica (شاه مات "shāh māt") nomen ducit quod 'regem mortuum esse' significat, nam veri simile est Arabes ludum shatranj (Arabice شطرنج; Persice شترنج; Sanscrite चतुरङ्ग caturaṅga) in Europam importavisse circa annum millesimum. Caturaṅga '[habens] quattuor artūs' significat, quia antiquus exercitus Indicus in quattuor partes dividebatur: peditatum, equitatum, essedas, elephantes. Praeterea in antiquis poematibus Indicis vocabulumčaturanga 'exercitum' designabat.
Exordium ludi
Nomen
Scripsit Thomas Hyde anno 1694: "Huius ludi non invenitur aliquod nomen vere Latinum, nec genuinum Graecum, quia veterum Graecorum et Latinorum temporibus non fuit inventus, nec eis notus. Ideoque non nisi invito huc trahuntur classicorum scriptorum de latrunculis loca, quae passim a viris doctis perperam huic ludo applicari solent."[1]
Scacci:
scacci, scaci, scacchi et scachi.
ludus scaccorum, ludus scaccicus/scachicus (a Leibnitio), scaciludium/shahiludium (a Thoma Hyde)
ludus regius, regum ludus, regiludium
scachotechnia, scachomachia, regipraelium
a Graecis tempore Byzantino appellatus est Zatricium (Ζατρίκιον)[1]
Scaccarium sive tabula lusoria, alveus l., abacus l., mandra.
XXXII Calculi: Utrique sunt sexdecim "scacci" seu calculi. Cuivis calculo sunt saltem duo nomina quorum alterum Latinitatis purae est, alterum Latinitatis infimae quod verbum ludi proprium erat. In enumeratione quae sequitur, notationis algebricae verbum emphase scribitur. Cuique lusori sunt:
Varietas, difficultas et voluptas scaccorum est semitae cuiusque calculi dissimilitudo. Aggredi simul ac defendere necesse est et motibus omnium calculorum efficaciter uti oportet.
Motus Peditis: Pedes in sede c6 ad s. c7 moveri vel unam alteramve Turrem capere potest. Pedes in s. h5 Peditis in s. g5 transitu insidiari potest et ad g6 moveri, dummodo tractum postremum est Peditis adversarii ad s. g5 illum. Pedes in s. e2 ad s. e3 vel ad s. e4 moveri potest.
Rex fere ut spectator tantum adest, omnia Dominae permittens; dum ipse pro gravitate et dignitate sua in suo loco consistit, inde non migrans nisi graviter et lente per unam tantum una vice areolam; et neminem offendens seu feriens, nisi forte aliquem inimicum qui nimis procaciter et audacter in proximam ei areolam se intruserit ac intromiserit. Rex vero Regem non offendit feritve, neque alter alteri Scaccum indicit, neque in proximam ei Areolam venit.
Adroccare[5]: Rex cum Turre locum commutare potest, quod Itali dicunt "arroccare": hoc faciendum est priusquam alter uter eorum e loco suo motus fuerit. Praeterea si rex in periculo est vel calculi sunt inter regem et turrem vel sedes, qua rex movetur, in periculo est, rex adroccari non potest. Rex potest adroccare in eius latus aut in Dominae latus.
Domina est calculus maximus, nam habet licentiam ad omnes campi partes quaqua versus pro libitu discurrendi, cum et Sagittiferi et Turris motus ei sint.
Turri per totam scaccarii longitudinem latitudinemque uno impetu seu cursu, (si opus est,) percurrere licet.
Sagittifer secundum lineas diagonales eiusdem coloris sui loci prorsum rursum movetur, ergo appellatur sede atra Sagittifer aut sede candida Sagittifer, quia numquam errat ex colore primigenio.
Equitis motus fiunt saliendo in tertiam quamvis Areolam diversi coloris, nam is sicut Turris uno passu sicut Sagittifer altero movetur. Eius motus forma videtur littera L.
Pedes non nisi in proximam areolam singulis vicibus se recipit; excepto primo impetu, quo (si vult) per duas simul areolas prorumpit, i.e. in quartam prosilit. Motione simpliciter progressiva recta pergit, oblique autem ferit caeditque, quasi ex insidiis adoriatur hostem.
Transitu insidiari: Si, in primo impetu, pedes peditem adversarium praeterit, capi potest tamquam in obliquum esset.
Amplior gradus: Pedes, cum ad metam percurrerit, in ampliorem gradum, i.e. in quemlibet calculum eiusdem coloris praeter regem, promovetur.
Multae se gentes scaccorum ludi invenisse contendunt quoddam semen. Plurimi putant homines priorem ludi regii formam ex India oriundam esse,[4] cum nomina Arabica, Persica, Graeca, Lusitana, Hispanica scaccorum Ludi ab antiquo ludo Chaturanga appellato originem ducant omnia. Accedit, quod temporibus praeteritis soli Indi tribus bestiis—equo, camelo, elephante—in exercitu suo vehente usi sunt, quae genera in regum ludi equite, episcopo/cursore, turri significantur. Quod nos novimus scaciludium a Chaturanga Ludi forma, qua Indi saeculo fere sexto luserunt, originem duxit suam. In litteris Persicis primum ludi regii forma prior, cum nomine Chatrang, anno fere 600 memoratur, in quibus nomen factum est Shatranj. Scacci litteris mandati antiquissimi saeculo septimo facti sunt. Ad annum fere 800um ludus ad Seres pervenit et sub nomine Xiangqi mutatus est. Chaturanga ludus etiam in Iaponiam, ubi dicitur shogi, dilatus est. Shatranj autem ludus per plagas muslimicas post Persiam a Muslimicis exercitibus captam disseminatus est, quippe scaccorum nomina maxima ex parte in formis Persicis permanserunt. Shatranj nomen lingua Hispanicaajedrezlingua Graecazatrikion perpetuatum est, plerisque autem Europae partibus Persici verbi shāh ("rex") formae in eius locum sunt ingressae. Shatranj ad Europae partem occidentem tribus minimum viis quarum prima saeculo 9o pervenit. Ad annum millesimum ludus per Europam est disseminata.In Hiberiam a Mauris saeculo 10o inductus et in codice manu scripto libro de los juegos appellato saeculo 13o una cum backgammon atque alea descriptus est.[6][7]
Secundum aliam coniecturam, cui David H. Li prae aliis favet, scaciludium a Xiangqui ludo, vel saltem a forma eius priore, quae apud Seres inde a saeculo 2o ante Chr. n. exstet, sit oriundum.[8]
"Prima Regula. Ludet dominatio vestra pedonem regis ad quatuor punctos numerando de domo regis: et si adversarius idem luserit, ludite equitem regis ad iii p. estulti regis: et si custodierit pedonem cum pedone stulti regis, accipite suum pedonem cum equite: et si accipit cum pedone, date ei scacum cum regina ad iiii p. rochi sui regis: et si se coperuerit cum pedone equitis, accipite pedonem sui regis et date scacum pro rocho: et si non se coperuerit et luserit ad ii p. sue habitationis, accipite eundem pedonem et dicite scacum."[9]
Hic locus ex Gottingae codice manuscripto Damiani Defensionem describit:
1. e4 e5
2. Ef3 f6??
3. Exe5! fxe5
4. Dh5+ g6
5. Dxe5+ et cetera
Notatio "algebraica"
Ludi scaccorum modis nonnullis notantur quippe, at solent adnotari in notatione scaccorum algebraica; praecipue ubi homines (utrum viri an feminae) in certamen concertent.[10] Notatio algebraica brevis motum calculorum in hoc modo recordatur: littera calculi in motione / columna ubi stat / ordo ubi stat. Littera prima maiuscula nominis calculi est adhibita in omnibus civitatibus ut nomina scaccorum abbrevientur, etiam in civitatibus ubi incolae non alphabeto Latino scribere solent. Columnae litteris a-h, ordines numeris 1-8 notantur. Sedes a1 semper atra est. E.g. Dg5 indicat "Dominam in columna g ordine quinto". Si ludus est in motu et ipsa tracta notantur, Dg5 indicat Dominam moveri in sedem g5. Si duo calculi eiusdem generis possunt in eandem sedem moveri, littera, quae columnam an ordinem ex quibus calculus movetur indicat, notationi additur. E.g. Egf3 indicat "equitem ex columna g, movisse ad sedem f3". Si in promptu est quis moturus sit in sedem datam, nonnumquam littera omittitur. E.g. primus motus ludi saepe notatur "e4", quod nullus calculus moveat in e4 nisi Pe2. Motus exercitus albi, cui semper est tractum primum, sinistra, nigri dextra scribuntur.
Si calculus capitur, post litteram maiusculam, littera 'x' vel distinctio media ':' et littera columnae in qua captatur minuscula scribenda est, e.g. Sxf3 significat 'Sagittiferum captasse calculum in f3. ' Saepe, si pedes captetur, littera columnae ex qua captaverit ante litteram "x", et columnae in quam captaverit, atque etiam, minuscula scribitur, e.g. exd5 significat 'peditem ex columna e captasse in d5 '.
Si pedes ad ordinem ultimum adveniat, amplior gradus notatur littera calculi post sedem scripta; e.g., e1D indicat "peditem nigrum, quod ordo ultimus albo est octavus, in columna e promotum esse in reginam". Adroccare in latus Regis "0-0", in latus Dominae "0-0-0" notatur. Cum calculus Regi minatur, signum "+" additur post motum. Si Rex ad incitas redigitur, signum "#" vel "++" scribitur. Ludo finito, "1-0" indicat Album vicisse, "0-1" Nigrum vicisse, "½-½" ludum ancipitem esse.
Calliditas motus hoc modo adnotari potest:
! indicat tractum bonum
!! tractum optimum
? imprudentia
?? mendum
!? tractum insolitum
?! tractum dubium
Exemplum notationis ludi dextra animati, "mattum scholaris" sive mattum tonsoris appellati, subter datur:
1. e4 e5
2. Dh5?! Ec6
3. Sc4 Ef6??
4. Dxf7# 1-0
Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis
Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[11]
Certamen officiale primum habitum est anno 1886 inter Gulielmum Steinitzem et Ioannem Zuckertortem. Vicit Steinitz.
I: Gulielmus Steinitz (1886-1894)
II: Emmanuel Lasker (1894-1921)
III: Iosephus Radulphus Capablanca (1921-1927)
IV: Alexandrus Alekhine (1927-1935, 1937-1946 (mortuus est 1946)
V: Maximilianus Euwe (1935-1937)
VI: Michael Botvinnik (1946-1957, 1958-1960, 1961-1963)
VII: Basilus Smyslov (1957-1958)
VIII: Michael Tal (1960-1961)
IX: Tigranus Petrosian (1963-1969)
X: Boris Spassky (1969-1972)
XI: Robertus Fischer (1972-1975)
XII: Anatolius Karpov (1975-1985)
XIII: Geraldus Kasparov (1985-2000)
XIV: Vladimirus Kramnik (2000-2007)
XV: Anandus filius Visvanathanis (2007-2013)
XVI: Magnus Carlsen (2013-2023)
XVII: Lirenus Ding (2023-2024)
XVIII: Gukeshus Dommaraju (2024-)
Inter annos 1993 et 2006, extitit certamen aliud. Cujus vindices separatim enumerantur:
I: Anatolius Karpov (1993-1999)
II: Alexandrus Khalifman (1999-2000)
III: Anandus filius Visvanathanis (2000-2002)
IV: Ruslanus Ponomariov (2002-2004)
V: Rustanus Kasimdzhanov (2004-2005)
VI: Veselinus Topalov (2005-2006)
Notae
↑ 1.01.1Thomas Hyde, Mandragorias seu Historia Shahiludii (Oxonii: 1694), cap. I.
↑Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
"Roch, pedes, regina, senex, equies, insuper et rex. / Conflictus uocat edictus uox Martis ad ictus. / Uox sonat in Rama : trahe tost capra concine clama / Uictus ab hoste gemat qui dum fit schach roch et hie mat" (fortasse pro tost capra legendum est "tot cape")
Saec. 12 Carmina Burana #210: Elegia de Ludo Scachorum (Qui Cupit Egregium)textus
"Huic ludo tabulae regis erat filius obvius / Donec doctior hic obtinuit promptius aleam. / Rixam victus agit, corde patris forte potentior / Et rocho iaculans, mortifere vulnus adegerat."
"Ille autem ex diversitate nominum defensionis sibi faciens scutum, ait, aliud scachum esse, aliud aleam; aleas ergo auctoritas illa prohibuit, scachos vero tacendo concessit. Ad quod ego: Scachum, inquam, Scriptura non ponit, sed utriusque ludi genus alee nomine comprehendit. Quapropter dum alea prohibetur et nominatim de scacho nil dicitur, constat procul dubio, utrumque genus uno vocabulo comprehensum, unius sententie auctoritate damnatum."
Ante saec. 13, Gesta et Passio S. Austremonii
"A quo loco [viz. Wluico ] Pipinus inclytus Rex Francorum ... postea deportavit [corpus B. Austremonii] Mauziacum. Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia, Scilicet cachos [''sic'' ] & lapides pretiosos, & auri plurimum de quo fieret vas, in quo corpus B. Austremonii honorifice reconderetur."
c. 1180 Alexandri NeckamDe Natura Rerum (capitulum "De Scaccis")
Saec. 13 Carmina Ludi Scachorum: It Pedes ad Bellum
"Ludum scachorum si tu uis scire decorum, / Hoc carmen lector discas, et ludere gliscas. / It pedes ad bellum prior, incipit ipse duellum, / Pergit in obliquum punctum feriens inimicum. / Alphilus in triuiis parat insidias inimicis, / Pugnat potenter, temptatque ferire latenter. / Miles in aduerso puncto mediante relicto / Prosilit, et fortem prosternit fortior hostem. / Linea si pateat roco capit omne quod obstat. / Pergit in obliquum regalis femina punctum. / Rex loca circa se clipeo defendit et ense. / Si scacces regem, regalem perdere sedem / Cogitur, et totus sit rex de sede remotus. / Dic regi scaccum; si semita non patet illi, / Matus erit factus nusquam latuisse coactus. / Miles et alphinus, rex, roc, regina, pedinus, / Et inter scaccos alphinus inutilis astat."
"Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci, / Miles et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque, / In Campum primum de sex istis saliunt tres, / Rex, pedes et Virgo: Pedes in rectum salit, atque / Virgo per obliquum. Rex saltu gaudet utroque. / Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur / Ante pedes solum; capiens obliquus in ante. / Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc / Sicut virgo salit, in rectum Roccus, eique / Soli concessum est ultra citraque salire, / Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque / Saltum componit."
Saec. 13 Carmen Daventriense , De Scachis seu Ludus scaccorum.
Saec. 13? Modus et Scientia Ludi Scaccorum
Saec. 13 De natura scatorum
"Nil pedes excedit, numquam redit, anteat, errat / Dum capit, in fine fercia nomen ei. / Seruat in alfino primum natura colorem / Qui torte sequitur per tria puncta uiam. / Saltanti similis oblique miles oberrat / Cui numquam remanet qui fuit ante color. / Rocus agit totum nisi sint obstacula lustro, / Antea, uel retro, uel per utrumque latus. / Paulatim per puncta uagans propriique coloris / Non oblita manet fercia qualis erat. / Non tangit regem. Rex nil transit, uariatur / Quem cacus demat sepe timere facit / Interea predantis spacium si uenerit hostis / Preda fit illius, linea cuius erat."
1273Iacobi de CessolisLiber de moribus hominum et officiis nobilium, sive super ludo scacchorum.
"Tabula argenti quae est desuper de iaspi et cristallo incilata et cum perlis parvis ibi incastatis, et cum quatuor leonibus argenti in ea fixis, et cum quatuor pedibus de argento et uno ludo tabularum et altero ludo scacorum de iaspi et cristallo et cum duobus marsupiis fili aurei in quibus dicti ludi tabularum et scacorum reservantur; et cum quadam caxia picta de colore viridi et cum signis regalibus et aquila in qua dicta tabula cum suis apparatibus reservatur."
Kapuk MuaraKelurahanNegara IndonesiaProvinsiDaerah Khusus Ibukota JakartaKota AdministrasiJakarta UtaraKecamatanPenjaringanKode Kemendagri31.72.01.1003 Kode BPS3175010002 Luas10,055 km2Jumlah penduduk38.937 jiwaKepadatan1.300,46 jiwa/km2 Posisi Kelurahan Kapuk Muara di Kecamatan Penjaringan, Jakarta Utara Kelurahan Kapuk Muara, Penjaringan memiliki kode pos 14460 Kelurahan ini terletak di kecamatan Penjaringan, Jakarta Utara. Kelurahan ini memiliki penduduk sebesar 38.937 jiwa dan luas 1...
Candi BangkalCandi Bangkal pada masa Hindia BelandaLocation within JawaInformasi umumGaya arsitekturcandi Jawa TimurKotaDusun Bangkal, Desa Candiharjo, Kecamatan Ngoro, Mojokerto Jawa TimurNegaraIndonesia Candi Bangkal adalah sebuah candi peninggalan Majapahit yang terletak di Dusun Bangkal, Desa Candiharjo, Kecamatan Ngoro, Kabupaten Mojokerto, Jawa Timur. Alas candi berbentuk segi empat. Pada kaki candi terdapat tangga menuju bilik candi. Di atas pintu bilik terdapat hiasan kala. Candi ini ...
Sergey KudrinKudrin at the World Open chess tournamentCountryUnited StatesBorn (1959-09-07) September 7, 1959 (age 64)Novosibirsk, Soviet UnionTitleGrandmaster (1984)Peak rating2580 (July 1992) Sergey Kudrin (born September 7, 1959) is a Soviet-American chess Grandmaster. Career He achieved his Grandmaster title in 1984 going on to win chess tournaments at Copenhagen in 1983, and Beer-Sheva in 1984, and Torremolinos in 1985. He played in the 2005 Chess World Cup at Khanty-Mansiysk, ...
Printer used with the IBM 305 RAMAC computer system For the line of mainframe computers, see IBM System/370. IBM 370 printer and IBM 323 card punchThe IBM 370 printer was used on the IBM 305 RAMAC computer system, introduced by IBM on September 14, 1956. The 370 was connected to the 305 by a serial data line from the S track of the computer's drum memory (the printer and punch both obtain information from a single output track, the control as to what information to print or punch and how, is ...
Vue d'ensemble des rochers. Les rochers de Puychaud sont de gros blocs granitiques situés dans les monts de Blond dans le département de la Haute-Vienne, à environ 450 mètres d'altitude. Selon une récente tradition populaire, ils marqueraient la frontière entre pays d'oc et pays d'oïl. En réalité, la langue d'oc est parlée jusqu'à 40 km plus à l'ouest dans le département de la Charente et jusqu'à 50 km plus au nord, à l'extrême sud du département de l'Indre. Une plaque célè...
Voce principale: Brescia Calcio. Associazione Calcio BresciaStagione 1950-1951Sport calcio Squadra Brescia Allenatore Luigi Bonizzoni Presidente Alberto Cucchi Serie B9º posto Maggiori presenzeCampionato: Zibetti (38) Miglior marcatoreCampionato: Bettini (22) 1949-1950 1951-1952 Si invita a seguire il modello di voce Questa pagina raccoglie le informazioni riguardanti l'Associazione Calcio Brescia nelle competizioni ufficiali della stagione 1950-1951. Indice 1 Stagione 2 Rosa 3 Ris...
Analytical technique based on determining mass to charge ratio of ions Mass spectrometry (MS) is an analytical technique that is used to measure the mass-to-charge ratio of ions. The results are presented as a mass spectrum, a plot of intensity as a function of the mass-to-charge ratio. Mass spectrometry is used in many different fields and is applied to pure samples as well as complex mixtures. A mass spectrum is a type of plot of the ion signal as a function of the mass-to-charge ratio. The...
French art historian and curator (1859–1925) Léonce BénéditePortrait of Léonce Bénédite by Amélie Beaury-Saurel, 1923BornLéonce Bénédite(1859-01-14)14 January 1859Nîmes, FranceDied12 May 1925(1925-05-12) (aged 66)Paris, FranceNationalityFrenchEducationLaw, art historyKnown forArt history, curator Léonce Bénédite (14 January 1859 – 12 May 1925) was a French art historian and curator. He was a co-founder of the Société des Peintres Orientalistes Français (Soc...
سباستيان كواتيس (بالإسبانية: Sebastián Coates) كواتيس مع الأوروغواي عام 2015 معلومات شخصية الاسم الكامل سباستيان كواتيس نيون[1] الميلاد 7 أكتوبر 1990 (العمر 33 سنة)[2]مونتيفيديو، الأوروغواي الطول 1.96 م (6 قدم 5 بوصة)[3] مركز اللعب مدافع الجنسية أوروغواياني إسباني معلو�...
2008 video gameThe Lord of the Rings Online: Mines of MoriaDeveloper(s)Turbine, Inc.Publisher(s)Turbine, Inc.Warner Bros. Interactive Entertainment[1]CodemastersComposer(s)Chance ThomasPlatform(s)Microsoft WindowsReleaseNovember 18, 2008Genre(s)Massively multiplayer online role-playing gameMode(s)Multiplayer The Lord of the Rings Online: Mines of Moria is the first expansion pack for the massively multiplayer online role-playing game The Lord of the Rings Online released on November ...
Turkish physician (1877–1949) This article has multiple issues. Please help improve it or discuss these issues on the talk page. (Learn how and when to remove these template messages) This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Akil Muhtar Özden – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (May 2022)...
Organ system for circulating blood in animals This article is about the animal circulatory system. For plants, see Vascular tissue. Several terms redirect here. For the song by Ed Sheeran, see Bloodstream (song). For the album by Youves, see Cardio-Vascular. Circulatory systemThe human circulatory system (simplified). Red indicates oxygenated blood carried in arteries. Blue indicates deoxygenated blood carried in veins. Capillaries join the arteries and veins.IdentifiersMeSHD002319TA98A12.0.0...
العلاقات البيلاروسية السنغافورية روسيا البيضاء سنغافورة روسيا البيضاء سنغافورة تعديل مصدري - تعديل العلاقات البيلاروسية السنغافورية هي العلاقات الثنائية التي تجمع بين روسيا البيضاء وسنغافورة.[1][2][3][4][5] مقارنة بين البلدين هذه مقارن�...
these disease are derived from variables such as genetics, biological, socio-cultural, systematic, and biopsychosocial factors ReferencesSub-discipline of psychology Part of a series onPsychology Outline History Subfields Basic psychology Abnormal Affective neuroscience Affective science Behavioral genetics Behavioral neuroscience Behaviorism Cognitive/Cognitivism Cognitive neuroscience Social Comparative Cross-cultural Cultural Developmental Differential Ecological Evolutionary Experimental ...
Political party in Brazil Brazilian Imperial Patrianovist Action Ação Imperial Patrianovista BrasileiraAbbreviationPátria-NovaPresidentArlindo Veiga dos Santos (1932–1934) Arlindo Veiga dos Santos (1936–1937)FounderArlindo Veiga dos SantosFoundedMarch 3, 1932; 92 years ago (1932-03-03)DissolvedNovember 10, 1937; 86 years ago (1937-11-10)Preceded byCMCSP Pátria Nova[1]Diretório Monárquico do Brasil[2]HeadquartersSão Paulo...