Oppidum Sancti Amarini ad Thur rivum iacet in valle Vosegi Montis sive "Thurensi" sive "Sancti Amarini" dicta. Quae vallis iam antiquitus iter praebebat per montes ex Elisatia ad Mosellae vallem altam. Hodie via nationalis 66 antiquum Romanorum iter sequitur. Stationem ferriviariam ibi quoque invenies in linea Mulhusia-Kruth per Thann. Iam ab anno 1863 haec statio in usu fuit. Hodie tamen ob autocinetorum multiplicationem viatores in ferrivia pauciores fiunt.
Iam saeculo septimo super reliquias monachi Amarini[3]monasterium aedificatum est, unde et vicus natus est (locus Doroangus dicebatur). Nono vel decimo saeculo omnis vallis in dicionem abbatum Murbacensium venit, qui ibi usque ad annum 1789 dominabatur. Nomen Sancti Amarini duodecimo saeculo ineunte legitur. Anno 1441, canoniciecclesiae collegialis, qui hucusque ex abbatibus Murbacensibus pendebant, in ecclesiam Thannensem translati sunt, et Sanctus Amarinus iam vergere coepit. Anno 1525, Bello rustico baiulus Vallis Sancti Amarini sese cum rusticanis contra dominos abbates coniunxit et simul servitutem abolitam proclamarunt.
Saeculo undevicensimo, industrializatio circa fodinas (argentum, plumbum, cuprum) florere coepit. Mense Augusto anni 1914, Sanctus Amarinus a Francogallis "liberatus" est. Per totum bellum, maxime tamen anno 1915 milites Francici e valle profecti in iuga montium impetum faciebant, ubi cruenta proelia circa culmen Hartmannswillerkopf dictum (Francogallice Vieil Armand) saeviebant. Sancti Amarini valetudinarium ad saucios milites curandos per bellum institutum est, ubi nunc Museum Serret sedet.[4]
Musea et loca notabilia
Museum Serretense[5] a nomine cuiusdam generalis Francici qui primo bello mundano hic imperavit et ex vulneribus periit ita appellatus, pugnis in hac valle pugnatis in primis dedicatum est, necnon Alsaticis hominibus qui secundo bello mundanoGermanis sese in occulto opposuerunt (ut commandant Marceau, alias Marcel Kibler, 1904-1982 in communi natus et mortuus). Praeterea artificiorum in regione olim florentium instrumenta exhibentur.
Notae
↑In regestis parochialibus saepe scribitur "oppidum Sancti Amarini" ut a valle Sancti Amarini distinguatur.
↑Meny (Gilbert), 1914-1918, la Vallée de Saint-Amarin dans la tourmente: la vie de tous les jours, les conséquences au quotidien de l’état de guerre et de la présence des milliers de soldats dans nos villages (2014), Recensio critica.
Jean-Marie Schmitt, Aux origines de la révolution industrielle en Alsace : investissements et relations sociales dans la vallée de Saint-Amarin au XVIII siècle, Argentorati, Istra, 1979