Weyden ex anno 1427 discipulus fuit pictoris Roberti Campin Turnacensis et anno 1432 magister fraternitatis quaestuariae Sancti Lucae. Paulo post Bruxellas iit ubi anno 1436 de munere quodam officiali municipali mentionem habemus. Anno 1449 Italiam petivit et anno iubilaeo (1450) Romae versabatur; sequebatur autem reditus Bruxellensis.
Adeptiones
Imagines modum in severum delineatae atque perfectae cum stabilitate et technica olearia optima vel artificia fratrum Eyck quoad motionem superant. Insuper magis et volubilius narrant. Weyden ipse sic dictam Scholam Brabanticam condidit discipulos sat multos (inter quos Memling) geniturus. Germani technicam eius extra Flandriam vulgabant.