Sacra Eleusinia in tabula votiva anno circiter 370 a.C.n. a Ninnio quadam oblata. Supra ad dextram partem Demeter in cista sacra sedet; media imagine faces gerunt Persephone et Hecate , atque infra Iacchus , qui e sinistra parte pompam initiatorum adducit. In tympano pannychis celebratur. Museum Archaeologicum Nationale Athenarum .
Religio Graeca antiqua est corpus opinionum , rituum , fabularumque Graeciae antiquae . Plerique Graeci magnos deos deasque , praecipue deos montis Olympi (Iovem , Neptunum , Cererem , Vestam , Venerem , Apollinem , Dianam , Minervam , Martem , Mercurium , Vulcanum ), noscebant ac venerabantur. Philosophi autem Stoici , cum aliquis Platonicis , de deo unico locuti esse videntur. Cultus deorum per urbes variabat; saepe di epitheta locorum acceperunt.
Ritús Graeci a sacerdotibus ante aras faciebantur, ubi effigies stabant deorum. Saepe animalia sacrificabantur , parte ad usum deorum combusta, parte a cultoribus consumpta.
Numina
Theologiae religionis Graecis argumentum est polytheismus . Fuit hierarchia vel ordo numinum cum Zeu rege deorum alios deos gubernanti quamquam non erat omnipotens.
Sacraria
Loci sacri fuerunt Delos : oracula , Delphi .
Unam legis e paginis de
disserentibus
Sacra
Nexus interni
Bibliographia
Editiones fontium
H. von Prott, L. Ziehen, edd., Leges Graecorum sacrae . 2 voll. Lipsiae, 1896-1906.
F. Sokolowski, Lois sacrées des cités grecques . Lutetiae, 1969.
F. Sokolowski, Lois sacrées de l'Asie Mineure . Lutetiae, 1955.
Eruditio
Aliae encyclopaediae
Parisinou, Eva, et J. B. Rives. 2006 . Religion. The Cambridge Dictionary of Classical Civilization, edd. Graham Shipley et al., 744–749. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521483131 .