Hymni Homerici (οἱ Ὁμηρικοὶ ὕμνοι) sunt collectio 33 carmina Graecorum, quibus dei Graeci antiqui laudantur sive invocantur. Carmen tricesimum quartum "hospitem" adloquitur. Longitudo a paucis versibus (Hymno secundo in Demetram sunt tantum tres) usque ad 580 (Hymnus in Hermam) versus. Metrum est sicut in operibus Homerihexameter, etiam lingua Homericae similis est.
Quidam dii in compluribus hymnis appellantur, inter quos Demeter, Apollo, Aphrodita et Herma, quorum cuique "quattuor hymni magni" dedicati sunt. Manuscripta traditionis byzantinae cum hymno III incipiunt, anno 1777 autem in equorum stabulo Moscoviensi manuscriptum saeculi decimi quinti fragmentum hymni I et textum integrum hymni II continens.
Diane Rayor, interpr., The Homeric Hymns. Berkeleiae Californiensium: University of California Press, 2004 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
Thassilo von Scheffer, interpr., Homerische Götterhymnen. Ienae: Diederichs 1927 (Theodisce)
Eruditio
Robert Parker, "The 'Hymn to Demeter' and the 'Homeric Hymns'" in Greece & Rome 2a ser. vol. 38 (1991) pp. 1-17