Saeculo decimo ineunte monasteria occidentalia, quae magna ex parte regulam Benedicti de Nursia sequebantur, variis causis in magnas difficultates incurrerant: continuis direptionibus Viccingorum et paupertate vexabantur; in potestate ac dicione nobilitatis localis tenebantur, quae ex iis reditus sumere ac asseclas munere abbatis afficere cupiebat. Quaedam monasteria condita sunt, ut ibi dominus feudalis sedem otii haberet, qua re regulae laxatae sunt[4].
Abbatia Cluniacensis plane politicam papalem adiuvit, interpellationes laicales aut episcopales resistit. Regula Benedictina stricte observabatur (oboedientia, paupertas, castitas), divinum officium plus quam labor corporis aestimabatur. Monachus sibi semper ante oculos poneret se mortuum esse (Memento mori!)[7].
Historia reformationis
Cum Berno (circa 850 - 927) primus abbas Cluniacensis institutus est, iam duas abbatias rexit. Cui abbas Odo (878 - 942) secutus est. Per duo saecula iugiter alia monasteria se abbatiae Cluniacensi adiunxerunt, ut saeculo duodecimo fere 1500 monasteria ad ordinem Cluniacensem pertinerent[8]. Omnia huius ordinis monasteria vitam secundum regulam Benedictinam et consuetudines Cluniacenses egerunt se abbati Cluniacensi iureiurando subiciens, qui quasi "abbas universalis"[9] moderationem omnium obtinuit. Monachi omnium monasteriorum se professione religiosa abbatiae Cluniacensi obligaverunt, superiores ab abbate Cluniacensi nominati sunt. Liturgia maximi momenti fuit et multum temporis absumpsit. Cum Cluniacum stipendiis missarum abundaret, nova ecclesia abbatialis omnium tum in occidente ecclesiarum maxima aedificata est[10].
Quamquam reformatio Cluniacensis tantum monasteria spectabat, saeculo undecimo per homines, qui sibi Cluniacum in exemplum sumpserunt, etiam vim in gubernationem ecclesiae Catholicae Romanae exercere coepit. Cum monachi Cluniacenses, quorum multi Romae erant, a dominis saecularibus exempti essent, papa, caput ecclesiae, arbitrio nobilitatis Romanae parere debuit. Quod haec papatus condicio magis magisque intolerabilis visa est, homines animo Cluniacensi imbuti, inter quos Humbertus de Silva Candida, Anselmus Luccensis et Gregorius VII, contra potestatem laicalem in ecclesia et simoniam contendere coperunt, ex quo Renovatio ecclesiastica saeculi undecimi nata est.
Sed iam saeculo duodecimo medio Petro Venerabili abbate ordo Cluniacensis propter difficultates oeconomicas, sed etiam disciplinam relaxantem solvi coepit. Ad hoc venit controversia cum Bernardo Claraevallensis, cuius novus Ordo Cisterciensis celeriter crevit et desideriis novi saeculi melius respondit. Anno 1258 abbatia Cluniacensis tutela papali relicta commenda regis Franciae facta ordo dissolutus est.
Quaedam monasteria, quae consuetudines Cluniacenses secuta sunt
↑Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny (not. 24), No. 3541 (Anno 1078, quo in Caserra (Catalonia) ecclesia ad monasterium condendum traditur): eo uidelicet tenore, ut fratres ibi aliquod ponerentur qui monacborum regulam obseruarent et ordine Beati Benedicti et Cluniacensis ecclesie (...) tenerent. Ita saepius.
↑Petri Cluniacensis abbatis de miraculis libri duo, II,12, ed. a Denise Bouthillier (CCCM 83), Turnhout 1988, p. 117.
Pius Engelbert: Cluny. In: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche. 3. ed. vol. 2. Herder, Friburgi Brisgoviae 1994, col. 1237 f.
Karl Suso Frank: Cluny. In: Theologische Realenzyklopädie. Vol. 8: Chlodwig – Dionysius Areopagita. de Gruyter, Berolini et al. 1981, ISBN 3-11-008563-1, p. 126–132.
Kenneth John Conant: Cluny. Les églises et la maison du chef d'ordre (= The Mediaeval Academy of America. Publication. Bd. 77, ISSN 0076-583X). The Mediaeval Academy of America, Cantabrigiae MA 1968.
Ernst Sackur: Die Cluniacenser in ihrer kirchlichen und allgemeingeschichtlichen Wirksamkeit bis Mitte des 11. Jahrhunderts. Niemeyer, Halle/Saale 1892–1894.
Ernst Werner: Die gesellschaftlichen Grundlagen der Klosterreform im 11. Jahrhundert. Deutscher Verlag der Wissenschaften, Berolini 1953 (item: Lipsiae, Universitas, Dissertatio, 1952).
Joachim Wollasch: Cluny – „Licht der Welt“. Aufstieg und Niedergang der klösterlichen Gemeinschaft. Artemis und Winkler, Turici et al. 1996, ISBN 3-7608-1129-9.