Pro aliis classificationibus et ordinibus fossilium, vide commentarium.
Pterygota sunt subclassisinsectorum quae insecta alata comprehendit, cum ordinibus insectorum quae alis secundarie carent, gregibus cuius maioribus olim erant alae, quas per evolutionem amiserunt.
Subclassis pterygotorum paene omnia insecta comprehendit, solis Hexapodorum ordinibus ArchaeognathisThysanurisque exclusis, duobus ordinibus qui alis antiquitus carebant. Etiam excluduntur tres ordines qui noniam habentur insecta: Protura, Collembola, et Diplura.
Systematica
Hic grex in duas infraclasses—Palaeoptera, nunc late paraphyletica habita, et Neoptera—usitate divisus est. Incertus est modus subtilis quo Neoptera inter se cognata sint. Inter Neoptera, Exopterygota fortasse sint similis antiquiorum hemimetabolorum insectorum congeries sicut Palaeoptera inter omnia insecta; Endopterygota autem sunt holometabola et arte cognata, sed alia nonnullos cladosordinum cognatorum continere videntur, quorum status est incertus.
Systema sequens normis subtilioribus utitur quam systema supra consideratum, quod se ad greges fossiles non bene accommodat.