Presbyterium[1] (Graecis βῆμα, ἄδυτον) in architecturaecclesiae est spatium circa altare, in quo presbyteri per liturgiam consistunt, chorum (si quidem exstat) et sedes clericorum amplectens, saepe in apsidem terminans. Non numquam pro presbyterio nomen chori usurpatur[2], qui tamen strictiore sensu est locus cantorum intra presbyterium et navem principalem situs (vide infra).
Ambulatio sensu strictiore non ad presbyterium pertinet, quod clero reservata non est. Saepe autem in architectura tota aedificii pars, in qua est altare, presbyterium nuncupatur. In ecclesiis cathedralibus et aliis ecclesiis maioribus in fine presbyterii (ad navem principalem spectans) locus, quo sellae cantatorum constitutae sunt, exstare potest, qui chorus appellatur.
Historia
In ecclesiis antiquistemplon[3], quod dicitur, i.e. cancelli, sanctuarium a reliquo aedifio separari solebat. In ecclesiis orientalibus iste apparatus separativus saepe in iconostasion progressus est[4], in ecclesia occidentali ciborium in usum venit, quod velis contegi potuit.
Presbyterium cum choro in ecclesiis cathedralibus et in monasteriis invenitur, quoniam ibi magnus cantorum numerus collocandus erat. Multis in ordinibusmonachi sive religiosi docti, qui presbyteri erant aut ad consecrationem destinati, in choro sedebant, religiosi laicales sive conversi autem in nave una cum aliis fidelibus.
Schola cantorum in ecclesiis mediaevalibus spatium rectangulare muris circumsaeptum appellatur, quod in nave a presbyterio in occidentem versus situm erat, fere uno metro a cancellis presbyterii incipiens. Sicut alibi chorus erat locus clericorum cantatorumque per liturgiam. Notio „schola cantorum“ non a Medio aevo repetitur, sed primum saeculo decimo sexto apud Pompeium Ugonium in descriptione Basilicae Sancti Clementis in LateranoRomae adhibita esse videtur. Scholae cantorum erant aditus ab oriente et ab occidente, medio in latere longitudinali duobus ambonibus (Graece ἄμβων) ex adverso positis, cancellis saepe opere Alexandrino, ut Romae a familia Cosmatorum confectum est, exornatis. Ecclesiis tempore Baroco renovatis plurimae scholae cantorum remotae sunt.[5]
Scholae cantorum in sequentibus ecclesiis Romanis erant:
↑Sacerdotum aliorumque Clericorum Ecclesiis servientium honores a Laïcorum discrete apparere convenit. Quamobrem laicis minime licet in presbyterio, ubi clerici consistunt, in missae celebratione consistere, ut illi libere ac honorifice possint sacra officia exercere (Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap. 33), vide: Du Cange.
↑Summo cœpit studio... superiores ejusdem Basilicæ partes diligenti solicitudine laborare, oratorium scilicet, quod Chorum vocitant, sedemque Pontificalem, etc. (Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 229), vide: Du Cange.
↑Urs Peschlow, Zum Templon in Konstantinopel. Apud: Αρμος. Τιμητικός τόμος στον καθηγητή N. K. Μουτσόπουλο για τα 25 χρόνια πνευματικής του προσφοράς στο πανεπιστήμιο (Thessalonicae: 1990), 1449–1475
↑Hans Georg Thümmel, "Templon und Ikonostas." Logos im Dialogos: Gedenkschrift für Hermann Goltz (Berolini: 2011), 309–321.
↑Matthias Hamann, vox "Schola cantorum". I. Architektur. In: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche. 3. editio. Vol. 9 (Friburgi Brisgoviae : 2000), col. 197 s.
Thomas Henry Poole (1908). "Choir (1)". Catholic Encyclopedia. Vol. 3.
Louis Bouyer (1964). Mensch und Ritus, Moguntiaci, 216–218.
Erwin Reidinger (2011). Allgemeines zum Thema Kirchenorientierung. Achsknick und Orientierungstage. In: Caroline Jäger-Klein / Andreas Kolbitsch: Festschrift für Friedmund Hueber zum 70. Geburtstag. Fabrica et ratiocinatio in Architektur, Bauforschung und Denkmalpflege. Vindobona / Graecii, 89–102.