Pons Sancti Angeli sive Pons Aelius
Pons Sancti Angeli [ 1] sive Pons Aelius , per Medium Aevum etiam Pons Sancti Petri [ 2] appellatus, quod peregrini hoc ponte ad Basilicam Sancti Petri ire solebant (nomen publicum Italicum : Ponte Sant'Angelo ), coniungit plateam ante Castellum Sancti Angeli (Italice : Piazza di Ponte S. Angelo ) cum Lungotevere Vaticano Romae . Aedificatus est anno 134 Hadriano imperatore, ut sinistram Tiberis ripam sive Campum Martium cum mausoleo eius coniungeret.
Nomen recens a Castello Sancti Angeli repetit, quo ducit. Tempore Baroci in ponte statuae angelorum a Ioanne Laurentio Bernini et officina eius confectae collocatae sunt, qui instrumenta passionis Christi ferunt.
Statuae in ponte collocatae cum inscriptionibus
Duo angeli ab ipso Bernini sculpti (Angelus coronam spineam ferens, angelus cum inscriptione crucis INRI) imitationibus repleti in basilicam Sancti Andreae Apostoli de Hortis (Italice: Basilica di Sant'Andrea delle Fratte ) translati sunt, ubi hodie visuntur.
Thronus meus in columna
In flagella paratus sum
In aerumna mea dum configitur spina
Respice faciem Christi tui
Super vestem meam miserunt sortem
Aspiciant ad me quem confixerunt
Cuius principatus super humerum eius
Regnavit a ligno deus
Potaverunt me aceto
Vulnerasti cor meum
San Paolo , in primo ponte
San Pietro , in primo ponte
Notae
Nexus externi