Pindarus aevo Romano sculptus post protomam Graecam saeculi quinti a.C.n. Musea Capitolina Romae MC 586.
Pindarus (Graece Πίνδαρος) fuit poeta lyricus Graecus . Patre Thebanus , ex aristocratica familia Boeotica ortus, novissimus et clarissimus inter novem lyricos habetur. Carmina quae supersunt e Pindari opere principes tyrannosque laudant pro gentis virtute victoriaque ludorum.
Multos per annos in Sicilia habitabat , praecipue Syracusis et Agrigenti , apud tyrannos Hieronem atque Theronem . Ibi poëtas cognovit Simonidem et Bacchylidem , in litteris aemulos. Pindarus, mores maiorum celebrans, par heroibus celebratis, etsi tyrannis sive regibus , suis versis fiebat. Sic poeta iuvenes instruebat haec exempla referens.
Opera copiosa a Pindaro composita, a philologis Alexandrinis in libros septemdecim collecta, quorum libri quattuor Epiniciorum nobis integri supersunt, una cum fragmentis aliorum:
Nexus interni
Bibliographia
Editiones operum
Eruditio