Pinacotheca Hebecker![]() ![]() Pinacotheca Hebecker (Theodisce: Galerie Hebecker) Vimariae in Germania (Schillerstraße 18, primo in tabulato) sita est quae urbs ab initio cultui atque humanitati patuit. Media in urbe in peditum zona inter Theatrum publicum et Domum Schilleri facile invenitur. Historia![]() Ex Novembri 1775 ad Februarium 1779 ibi ballationes factae sunt.(Redoutenhaus).[1] Venator aulicus Antonius Georgius Hauptmann tunc omnia tenuit.[2] Saeculo XVIII in situ erat taberna coffearia Café Sperling et habitationes, Fridericus Maximilianus Klinger et anno 1787 Schilleri.[3] Anno 1914 casa vetere destructa aedificium novum erectum est. Gulielmus Scheide Kalendis Septembribus anni 1937 tabernulam vestium muliebrium vendendarum instituit, cum armariis vitreis magnis et diaetis expositionum habendarum primo in tabulato. Anno 1945 tabernam clausit et res omnes in sede secundaria in angiportu Windischenstraße 13 sita offerebat.[4] Communistis regentibus cafeum quoddam (Café Esplanade) inerat. OblataArtificiorum varietas in area ducentorum metrorum quadratorum oblata a pinothecariis laboris maxime doctis curatur. Sic qualitas rerum exhibitarum vindicatur atque praecavetur. Ars Germanica saeculo XX vigens primatum ibi habet artificum quorundam, qui sic dictae generationis perditae erant et realismum expressum induebant. Fabrium historiae narrantur, sive illorum quos nazismus persectus est sive eorum qui in exsilium ibant sive istorum qui formalismum communistis praescriptum criticabant. Generatim de recentioribus artium moribus identidem mutantibus disputatur. Interim autem produntur etiam recentissima in Germania et Europa cultum modum habentia. Anno coitum est cum pinacotheca eiusdem nominis Erfordiensi.[5] Artifices selecti in pinacotheca VimarianaEcce fictores qui cum operibus suis Vimariae aut iam fuerunt aut semper sunt: Angela Hampel, Arminius Schulze, Augustus Hofer, Bartholdus Asendorf, Bruno Quass, Bruno Voigt, Carolus Lohse, Carolus Marx, Curt Ehrhardt, Curt Querner, Edmundus Kesting, Ericus Fraaß, Ernestus Hassebrauk, Fridolinus Frenzel, Fridericus Cremer, Fridericus Keller, Fridericus Kuhr, Elisabetha Shaw,Georgius Judersleben, Gerardus Altenburg, Gerardus Renner, Godofredus Diehl, Gotthold Krippendorfer, Gunterus Jahn, Ioannes Hoffmann-Lederer, Ioannes Scheib, Ioannes Ioachimus Breustedt, Ioannes Theodorus Richter, Henricus Tetzner, Henricus Ehmsen, Helimutus Lander, Heribertus Enke, Heribertus Herbst, Heribertus Tucholski, Horst Hussel, Ingo Kuczera, Iosephus Hegenbarth, Carolus Ericus Müller, Carolus Holfeld, Carolus Ortelt, Catharina Diehn-Bitt, Kay Voigtmann, Nicolaus Roenspieß, Conradus Henker, Kurt Bunge, Núria Quevedo, Otto Herbig, Otto Pankok, Paulus Michaelis, Radulfus Bergner, Renatus Graetz, Uwe Pfeiffer, Gualterius Klemm, Varnerius Tübke, Gulielmus Grimm, Gulielmus Höpfner, Gulielmus Rudolph, Vladimirus Winkler, Volfgangus Frankenstein, Volfgangus Peuker. Editiones selectae
Nexus externi
Notae
|