Messias (Hebraice מָׁשִיַח Mašíaḥ vel Māšîªḥ ; Aramaice משיחא Məšîḥā ; Arabice المسيح al-Masīḥ), verbatim unctus, est aliquis oleo sancto unctus, praecipue aliquis ad munus fungiendum electus; ergo, messias significat 'electus', saepissime e numinedivino ortus.
In religione Iudaica
Iudaei plerumque credunt messiam esse regem et pontificem annuntiatum vel annuntiaturum ab eorum deo. Isaias propheta dixit: "Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel" (http://www.sacred-texts.com/bib/vul/isa007.htm#014[ Isaias 7:14]). Aliqui (inter quos Christiani) hoc pro prophetia sumunt; plures tamen Iudaei academicique hodierni discrepant, locum de Ezechia rege interpretantes.
In Christianitate
Christiani plerumque credunt messiam esse Iesum Christum.
Kaplan, Aryeh. 2004. From Messiah to Christ. Novi Eboraci: Orthodox Union.
Klausner, Joseph. 1956. The Messianic Idea in Israel from Its Beginning to the Completion of the Mishnah. Londinii: George Allen & Unwin.
Neusner, Jacob, William S. Green, et Ernst Frerichs. 1987. Judaisms and their Messiahs at the Turn of the Christian Era. Cantabrigiae: Cambridge University Press.