Iulianus, vulgo Giuliano Amato (natus die 13 Maii 1938) est iuris consultus atque vir publicus Italicus, dottore sottile propter astutiam in rebus politicis nuncupatus, scilicet "doctor subtilis".
De vita
Iulianus Amato parentibus Sicilianis, Taurinis natus, in Etruria educatus est. Iurisprudentiae Pisis apud scholam normalem superiorem et postea Novi Eboraci apud universitatem Columbiae studuit. Lector vel professor iuxta universitates Mutinensem, Perusinam, Florentinam sed denuo apud studium Urbis meruit.
Anno 1958 membrum factionis socialisticae factus est. Legatus est apud parlamentum Italicum ab anno 1983 usque in 1993. Secretarius civicus vicarius iuxta primum ministrum ab 1983, primus minister vicarius et minister ab aerario ab 1987 usque in 1989, bis etiam primus minister meruit. Postea minister a rebus internis fuit a die 17 Maii 2006 usque ad 8 Maii 2008, administratione a Romano Prodi ducta. Iudex factus est curiae constitutionalis Italicae die 18 Septembris 2013, quo officio hodie fungitur.
Administrationes quibus Iulianus Amato praefuit
Opera
- 1997 : Antitrust and the Bounds of Power. Oxoniae: Hart Publishing
- 2000 : Il gusto della libertà: l'Italia e l'antitrust. Bari: Laterza
Bibliographia
Nexus externi
Primi ministri Italiae 1946–
Ministri rerum internarum Italici (1978–)