Schola anno 1810 iussu Napoleonis I secundum exemplum Scholae normalis superioris Lutetiae Pisis est instituta, quare regula eius in discipulis seligendis, docendis ac puniendis illius instituta aemulavit. Napoleone autem superato, schola abolita est usque ad annum 1846, quo anno seminarium magistrorum educandorum restituta esset. Re publica Italica anno 1862 restituta, eius munera publicata sunt. Volventibus annis cum magna professorum ac docentium turba maximi momenti scholam frequentaret magis magisque toto orbe inclaruit.
Alumni illustres
Tres Praemio Nobeliano laureati ac duo Praesides Rei Publicae Italicae alumni Scholae Normalis Superioris Pisarum fuerunt.