Berlusconi est etiam dominus societatis pediludii Mediolani cui nomen est Consociatio Pediludii Mediolanum sive AC Milan.
Idem die 1 Augusti2013 ob fraudem fiscalem a Tribunali Supremo Cassationis ad quadriennem custodiam damnatus est. Triennio poenae indulti cuiusdam vi detracto, unus custodiae annus eum manet.
De vita
Alumnus est Universitatis Studiorum Mediolanensis. Antea in provincia aedificandi artis, postea librorum edendorum et stationum televisificarum privatarum redemptor fuit. Divitias magnas celeriter (et sunt qui putent haud omnino honeste) ita indeptus est Silvius Berlusconi. Hunc, post damnationem sodalis sui Bettini Craxi, libido maxima invaserat rei publicae capiendae et anno 1994 nova factio, Forza Italia, constituta est, tum mediae dextraeque partium dux ille factus est; Libertatum Polus et Boni Gubernii Polus in petitionibus victoriam reportaverunt: Berlusconi praesidens consilii ministrorum delectus est, sed post decem menses a regenda re publica recessit, quia Libertatum Poli foedus ruptum est.
Anno 1996 Polus pro Libertatibus suffragiis superatus est et insequentibus annis Berlusconi nonnunquam in iudicium vocatus est, sed damnatus non est quia novae leges ab eo factae erant. Anno 2001 Libertatum Domus in comitiis adversarios vicit et Berlusconi rectorum caput etiam factus est.
Anno 2006 in comitiis mediae dextraeque partium societas Domus Libertatum paucis subselliis victa est, ergo Berlusconi Consilii Praesidis munus deposuit et maiori parti adversam factionem direxit, sed iam anno 2008 iterum ex petitionibus victor evasit adversarium suum Gualterium Veltroni profligando. Adversarii eius putant eum vicisse quia Italicos inani promisso illuserat.
Post has petitiones factio Forza Italia cum factione Foederis Nationalis et aliis parvis factionibus in nova factione Populi Libertatis coniunctae sunt. Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini et alii antiqui Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt. Hi novam factionem Futurum et Libertatem condiderunt.
Die 12 Decembris2009 pone Mediolani cathedralem, contione facta, dum populum salutat, percutitur Silvius Berlusconi in facie ab homine insano Mediolanensis cathedralis parvo simulacro uso.
Die 15 Februarii2011 tractus in iudicium est de repetundis accusatus et de coitu cum puella prostituta nondum tutelae suae facta. Haec puella, Karima El Marough, se appellavit "Ruby Rubacuori" et dixit se neptem praesidis Aegypti Mubarak esse. Non liquet utrum hoc mendacium a Karima an a Silvio Berlusconi provenerit.
Die 12 Novembris2011 Silvius Berlusconi se munere praesidentis consilii ministrorum abdicavit, quod haud satis delegatorum parlamentariorum iam regimen a se ductum sustineret.
Kalendis Augustis 2013 Summum Tribunal italicum affirmat condemnationem criminalem contra Silvium Berlusconi propter fraudem in dispendium aerarii. Die 27 Novembris2013 Senatus Rei publicae Italicae statuit ut Silvius Berlusconi de Senatu expellatur.
Silvii Berlusconi altera uxor fuit Veronica Lario. Veronica iam ab anno circiter 1979 Berlusconi amatrix fuit, quocum more uxorio ab anno 1985 vivebat et cui anno 1990 nupsit. Silvius ex ea tres liberos genuit, scilicet Barbaram (1984), Eleonoram (1986) et Ludovicum (1988). Mense Maio anno 2009 Veronica se velle divortium facere nuntiavit. Post hunc nuntium multa diaria Silvii Berlusconi vitam percensuerunt, quae dicitur dissoluta esse, tamen Berlusconi has accusationes semper vehementer reiecit.
Administrationes quibus Silvius Berlusconi praefuit