Ioanna "Jane" Addams Villae Cedrorum(en) in Illinoesiae vico die 6 Septembris anno 1860 nata est. Cum Sara mater anno 1862 in partu noni infantis perisset, Ioanna artius iuncta est Ioanni patri, qui molitor prosperus erat in rebus publicis versatus. Ioannes Addams cum Abrahamo Lincolnepistularum commercia habebat, et Ioanna patrem suum et Lincoln semper vitae et morum specimen habuit.
Ioannes Addams filiam suam ad collegium feminarum Rockford (postea Rockford College nuncupatum) misit, ubi Ioanna quam optime floruit et mox campo praefecta est. Cognoverat enim, quanti esset feminarum communitas adminiculabunda in mundo, ubi mulieres a pluribus officiis publicis excludebantur. Anno 1881 studia collegii finivit, sed eodem anno patrem amisit, quod vitam eius perturbavit.
Anno 1889Hull House, una ex primis sedibus socialibus Civitatum Foederatarum Americae, ab Ioanna Addams et Ellen Gates StarrSicagi condita est. Quae sedes subsidium sociale hominibus pauperibus regionis praebebat. Addams non solum dispositrix impigra erat, sed etiam theoriae sociali studebat. Iam in pueritia multum legerat, instigante patre, qui bibliothecam urbis in domo familiae sustinebat. Philosophiam Graecam et doctrinas sociales romanticismi apud Rockford degustaverat. Praeterea Ioannes Ruskin et Thomas Carlyle nec non Leo Tolstoj apud eam magnopere valebant. Multi homines ad Hull House animum attendebant, sicut Ioannes Dewey et Gulielmus James et Georgius Herbertus Mead, quorum quisque suo tempore cum Ioanna Addams conloqui volebat. Quae conloquia vivacia mutuae utilitati serviebant. Itaque Addams his fundamentis intellectualibus nixa philosophiam publicam ad disciplinam pragmatismi Americani formare voluit.
Decem annis post conditam Hull House, Addams commentationem divulgavit,[1] qua actiones suas ad progressum tendentes in oratione epistemologica posuit. Nam dicit agi de rationibus (quas social settlements appellat), quibus — trans morum et socialium ordinum dividias — alii in aliorum familiaritatem venire possint, hoc enim modo communis exstruitur notitia hominum singulorum, qui hanc societatem diversam conficiunt. Ita Hull House multiformes ad intellegendam vitam humanam tramites praebebat, nam Addams et cohors eius advenas adiuvabant in discendo, quem ad modum in ambage culturae Americanae se gerant. Praeterea, Addams hanc notitiam mutuis vicibus creari putabat.
Multae sunt causae, cur Addams ante finem saeculi vicesimi inter philosophos non numeraretur: primum quod sexum femininum haebat et operae sociali iungebatur; secundum, quod nec dicendi genere nec investigandi ratione diligentiam philosophicam ostendebat. Scribendi ratio Ioannae Addams a traditione philosphorum eo abhorrebat, quod in scribendo orationem abstractam non servabat. Nam capitula libri Democracy and Social Ethics, quod maximo opere de philosophia agere videtur, opifices beneficentiae, necessitudines familiares, operarios domesticos, condiciones operariorum industrialium, methodos educatorias, reformationes politicas tractant. Quae argumenta philosopho erudito videntur longe abesse a notioribus epistemologiae, metaphysicae, ethicae considerationibus.
Opera selecta
1902: Democracy and Social Ethics (Democratia et ethice socialis)
1909: The Spirit of Youth and the City Streets (Animus iuventutis et viae urbanae)
1910: Twenty Years at Hull House (Viginti anni in Hull House)
1915: Women at the Hague: The International Peace Congress of 1915 (Feminae in urbe Haga: conventus pacis inter civitates anni 1915)
1916: The Long Road of Woman's Memory (Longa via memoriae feminae)
1922: Peace and Bread in Time of War (Pax et panis belli tempore)
Diliberto, Gioia (1999) A Useful Woman: The Early Life of Jane Addams. Scribner.
Eräsaari, Leena & Mäntysaari, Mikko (2012) Jane Addams sosiaalisen demokratian teoreetikkona ja poliittisena edistäjänä ['Ioanna Addams, contemplatrix et fautrix publica democratiae socialis']. Ovia yhteiskuntatieteisiin ['Fores scientiarum socialium'], 169–198, ed. O.-P. Moisio & al. Universitas Granivicensis.
Hamington, Maurice (2009) The Social Philosophy of Jane Addams. University of Illinois Press.
Linn, James Weber (2000) Jane Addams: A Biography. University of Illinois Press.