Index regum Illyricorum
Hoc index regum et ducum Illyricorum est, qui in Illyrico aetate antiqua regnaverunt.
Reges et duces in mythologia Graeca
- Lycotherses, rex Illyriae et coniunx Agaues Thebarum.
- Cadmus, praeclarus conditor Thebarum, pugnavit cum Enchelliis in Illyria. Postea in serpentem mutatus est.
- Harmonia, uxor Cadmi. Post mutationem mariti illa quoque in serpentem mutata est a diis.
- Epidamnus, conditor Dyrrhachii (Graece Ἐπίδαμνος Epidamnos).
- Ionius, rex Issae. Ex suo nomine Mare Ionium Ionium appellatus est.
- Pyraechmes, dux Paeonius in Bello Troiano.
- Asteropaeus, dux Paeonius in Bello Troiano. Ab Achille interfectus est.
- Polyphemus, ille praeclarus cyclops. Polyphemus rex aut dux Illyriae non fuit sed pater Illyrii fuit, avus Illyriorum.
- Galatea, nereis quae uxor Polyphemi fuit. Galatea mater Illyrii fuit.
- Illyrius, filius Polyphemi et Galateae. Ex suo nomine Illyricum Illyricum appellatum est.
Filii Illyrii
- Encheleus, avus Enchelliorum.
- Autarieus, avus Autariatarum.
- Dardanus, avus Dardanorum.
- Maedus, avus Maedorum.
- Taulas, avus Taulantiorum.
- Perrhaebus, avus Perrhaeborum.
Filiae Illyrii
- Partho, ava Parthenorum.
- Daortho, ava Daorsorum.
- Dassaro, ava Dassaretarum.
Nepotes Illyrii
- Pannonius, avus Pannoniorum.
Pronepotes Illyrii
- Scordiscus, avus Scordiscorum.
- Triballus, avus Triballorum.
Reges maiores
Reges Ardiaeorum
- Pleuratus II (regnavit 260-250 a.C.n.), rex qui regnavit in aetate aurea Ardiaeorum.
- Agron (regnavit 250-231 a.C.n.), rex qui bellum contra Aetolos vicit sed a pleuritide affectus est et mortuus est.
- Teuta (regnavit 231-227 a.C.n.), regina qui, mortuo Agrone, regnavit in Illyria. Illa pirata et praeclara hostis Romae fuit.
- Demetrius Pharius (...-214 a.C.n.) qui brevi tempore regnavit in Illyrico. In urbe Messena mortuus est.
- Scerdilaidas (regnavit 218-206 a.C.n.), rex qui antea, Teuta regnante, dux exercitus Illyrici fuerat.
- Pinnes (230-217 a.C.n.), filius Agronis et Triteutae, vere regnavit solum per biennium et anno 217 a.C.n. mortuus est, quindecim annos natus.
- Pleuratus III (regnavit 205-181 a.C.n.), rex qui amicus Romanorum fuit.
- Genthius (regnavit 181-168 a.C.n.), ultimus rex Ardiaeorum fuit.
Reges Dardaniae
Reges Taulantiorum
- Galaurus (floruit 678-640 a.C.n.), rex qui Macedoniam invasit, Argaeo I Macedone rege.
- Glaucias (regnavit 335-302 a.C.n.), rex qui auxilium regi Cleito tulit in pugna prope montem Pelium.
Alii reges Illyricorum
|
|