CassinusSaturnianossatellites quattuor a se inventos (Thetyn, Dionen, Rheam et Iapetum) "Sidera Lodoicea" ad honorem regis Ludovici XIV appellabat. Astronomi eos et Titanem "Saturnum I" usque ad "Saturnum V" secundum distantiam a planetā nuncupare assueverunt. Iapetus Saturnus V cognoscebatur. Ubi anno 1789 inventi sunt Mimas et Enceladus, hoc numerationis schema extensum est usque ad Saturnum VII. Ex anno 1848, Iapetus notus est nomine Saturni VIII, quia eius locus Saturni VII occupatus est Hyperione.
Iapetus, tertius Saturnisatelles secundum magnitudinem, a planetā remotissimus est respectū aliorum maiorum satellitum. Magnos apud Saturni satellites, Iapetus maximam inclinationem orbitalem habet; solum externi irregulares satellites, sicuti Phoebe, orbitas depictas plano orbitali significative super planetae aequatorem inclinato habent.
Propter distantiam et inclinatam orbitam, Iapetus sola magna luna est e quā anuli Saturni valde visibiles essent; aliis e internis satellitibus, revera, anuli transverum viderentur et difficiles visu essent. Ex Iapeto visus, Saturnus diametron angularem 1° 56' (quater maiorem Lunā e Tellure visā) habet.[5]
Physicae proprietates
Humilis densitas Iapeti, 1,083 g/cm3, eum praesertim e glacie cum parvā saxosae materiae quantitate componi indicat.[4]
Forma
Triaxiales Iapeti mensurae radiales dimensiones 746 × 746 × 712 km aestimant, medio cum radio 734,5 ± 2,8 km.[6] Haec mensurae relative inaccuratae sunt, quia non tota huius satellitis superficies magnā resolutione photographata est. Non obstantibus eius dimensionibus, evidens apparet hanc lunam hydrostatico in aequilibrio non esse; aliorsum eius sphaeroidalis forma solum cum periodo rotationis circa horarum 10 explicari posset; Iapetus, autem, in praesenti suum circum axem multo lentior rotat, cum periodo pari Terrestribus diebus. Possibilis huius discrepantiae explicatio ut luna paulo ante suam formationem congelaretur est, cum rapida rotatio eius polos oppressebat; per tempora, rotatio aestuosis frictionibus refrenare pergeret et eius forma se immutata maneret.[7]
↑Vide situm interretialem lavocedelfiani ubi dicitur "Modulus spatialis Huygens, quem percontatrum Cassini in spatium cosmicum portaverat, postridie Idus Ianuarias in Titanem appulsus est, quae maxima luna est Saturni" (Nuntii Latini: Programma Radiophoniae Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum, 21 Ianuarii 2005.