Iacobus Steinberger fuit filius Berthae et Ludovici Steinberger. Pater cantorIudaicae eius loci natalis communitatis fuit. Adulescens ab anno 1931 ad 1934 scholam "Kissinger Realgymnasium" frequentavit, quae nunc ab eo nominatur. Ingravescentem terrorem Nazisticumtimentes, coniuges Steinbergerani suos duos filios primogenitos, Iacobum et Herbertum, in Civitatibus Foederatisper auxilium propellente Iudaeorum caritativum[latinizanda] miserunt. Parentes et Rudolfus frater minimus annis 1937 et 1938 secuti sunt.