Secundum Glasnosticam politiam, a Michaele Gorbačëv initiatam, civiles seditiones et ethnici conflictus in variis Unionis Sovieticae regionibus orti sunt, inclusa Carabachia Superiori sive Orchistēna (Atropatenice Dağlıq Qarabağ), Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae regione. In Atropatene tumultus, Moscuensi indifferentiae iam calefacti conflictus respondentes, libertatis secessionisque appellationes civerunt, quae in Ianuarii Nigri (Atropatenice Qara Yanvar) eventibus deinde "culminaverunt." Interea, Ayazus MütallibovFactionis Communisticae Atropatenicae primus secretarius nominatus est. Postea, anno 1990, Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae Consilium Supremum verba "Publica Sovietica" e titulo sustulit; Declarationem Suverenitatis Rei Publicae Atropatenicae adoptavit et modificatum Rei Publicae Democraticae Atropatenicae vexillum ut vexillum proprium redintegravit. Die 8 Septembris anni 1991, Ayazus Mütallibov in comitiis per totam rempublicam praeses electus est in quibus unus candidatus praesidentiam petens fuit.
Die 18 Octobris1991, Consilium Supremum Atropatenicum Declarationem Libertatis sanxit, quae populo ad suffragia vocato mense Decembri anni 1991 adfirmata est, Unione Sovietica rite dissoluta. Primi libertatis anni Bello Carabachiae Superioris cum vicina Armenia obumbrati sunt. Bello anno 1994 composito, Atropatene 16 centesimas suae terrae, etiam Carabachiae Superioris sive Orchistēnēs ipsius, dominationem amisit. Quattuor Concilii Salutis Consociationis Nationum resolutiones (822, 853, 874, et 884) "ex occupatis Rei Publicae Atropatenicae areis occupantium virum recessui" advocaverunt. Anno 1993, democratice electus praeses Abylfazus Elçibay a militari seditione a chiliarchoSurato Huseynov ducta amotus est, quod ut antiquus Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae dux Haydar Aliyev potentiam consequeretur fecit. Anno 1994, Suratus Huseynov, tunc primus minister, aliam subitaneam conversionem rerum contra Haydarem Aliyev temptavit sed Suratus Huseynov de proditione accusatus in custodiam datus est. Anno 1995, alius conversionis subitaneae a vigilum militum imperatore Rousano Dazvadov conatus contra Haydarem Aliyev vitatus est, quod Rousani Dzavadov caedem et Atropatenicos vigiles milites dissolutionem intulit.
Haydar Aliyev, quamquam per suum praesidatum in deminuenda civitatis vacuitate laborali, in frenandis scelestis circulis, in statuendis fundamentalibus liberae civitatis institutis, et in afferendis pace, stabilitate, ponderisque externa conlocatione pecuniaria successit, civitas divulgata gubernantis grapheocratiae corruptione polluta est. Mense Octobri anni 1998, ipse secundo mandato denuo electus est. Contempta multo ameliorata oeconomia, praesertim cum Camporum Petroliferorum Azeri-Chirag-Guneshliet Sachi Denizi usurpatione, Aliyevianus praesidatus impopularis propter comitialem fraudem, late diseminatam corruptionem et sui autocratici regiminis obiectionem factus est. Eadem acerba reprobatio antiqui Primi Ministri Atropatenici Ilhami Aliyev comitia secuta est qui secundus Novae Factionis Atropatenicae dux fuit, suo patre Haydare Aliyev mortuo.
Bibliographia
Altstadt, Audrey. 1992. The Azerbaijani Turks: Power and Identity Under Russian Rule. Azerbaijan: Hoover Institution Press.
Altstadt, Audrey. 2018. Frustrated Democracy in Post-Soviet Azerbaijan.
Ashurbeyli, S. 1983. "[Historia Shirvanshahs]." Elm. (Atropatenice).
Gasimov, Zaur. 2011. The Caucasus. European History Online, Moguntiaci: Institute of European History.
Goltz, Thomas. 1998. Azerbaijan Diary: A Rogue Reporter`s Adventures in an Oil-Rich, War-Torn, Post-Soviet Republic. M. E. Sharpe. ISBN 0-7656-0244-X.
Hasanli, Jamil. At the Dawn of the Cold War: The Soviet-American Crisis over Iranian Azerbaijan, 1941–1946. Bostoniae: Rowman & Littlefield.
Kalankatu, Moisey. 1961. The History of Caucasian Albanians, conv. C. Dowsett. London oriental series, 8. Londinii: School of Oriental and African Studies, University of London.
Momen, M. 1985. An Introduction to Shii Islam. Portu Novo: Yale University Press.
Shaffer, B. 1995. Borders and Brethren: Iran and the Challenge of Azerbaijani Identity. Cantabrigiae in Massachusetta: MIT Press.
Swietochowski, Tadeusz. 1995. Russia and Azerbaijan: Borderland in Transition. Novi Eboraci: Columbia University Press.
Tabari, At. 1983? Ibn al-Asir, conv. Z. Bunyadov. Baku: Elm.
Van der Leew, Ch. 2000. Azerbaijan: A Quest for Identity: A Short History. Novi Eboraci: St. Martin's Press.