Tribus gradibus supra planitiem Indo-Gangeticum montes Himalaici ascendunt: prima catena humilior, non magis quam 1200 m, Sivalik (Sivae montes) vel Praehimalaia nominantur; trans eam Himalaia Minora usque ad 6000 m exstant et deniqua Himalaia Maiora, ubi et cacumina omnia notissima sita sunt. Inter Himalaia Maiora et Minora valles iacent profundae, ubi et Catmandum et ceterae Nepaliae urbes antiquae aedificata sunt.
A planitie Indo-Gangetica et a planitie montana Thibetana, cuius ipsius altitudo media 4877 m est, differentia altitudinum prorsus diversa est. Diversum et clima decliviorum Himalaicorum australium et borealium; a meridie venti monsonii aerem calidum et humidum et permultos imbros afferunt, Thibeti autem aer siccus et frigidus est. Terminus nivis (super quam nix aestate non tabescit) in decliviis australibus 5000 m est, in borealibus 5700-5900. Glaciariorum Himalaicorum area communis circa 33 000 chm2 est; dendritica sunt et ad 1300-1600 m infra terminum nivis deserpunt.
Origo et geologia
Subcontinens Indica pars Gondwanae fuit, quae aevo Norio in duas partes discissa est. India cum Australia et Antarctide pars Gondwanae orientalis fuit, Periodo cretacea ineunte India ab iis separata motum sd septentriones incepit. Post 20 millionum annorum lamina Indostanica Tethy oceano praehistorici transito Eurasiam illidit; lamina Indica sub laminam Thibetanam subire incepit, hanc attollens, unde et altitudo planitiei Thibetanae et montium Himalaicorum et propinquorum (Imaus, Pamir). Iam nunc hic motus continuatur, et Himalaia in aliquot cm per annum crescunt, — sed erosio earum altitudinem rursum diminuat.
Cacumina
In Himalaiis plures numerantur montes qui plus 8000 metrorum alti sunt. In nulla alia orbis terrarum regione montes talis altitudinis inveniri possunt. Altissimus omnium montium Himalaiae mons Everestius appellatur, secundus ab altissimo Kangcheniunga (8586), tertius Lhotse (8516), quartus Makalu (8485), quintus Cho Oyu (8188), sextus Dhaulagirius (8167), septimus Manaslu (8163), octavus Nangaparbat (8126), nona Annapurna (8091), decima Shishapangma (8027); haec omnes octo milibus metrorum altiores sunt.
Fisher, James F.. 1990. Sherpas: Reflections on Change in Himalayan Nepal, 1990. Berkeley, University of California Press. ISBN 0-520-06941-2.
Gansser, Augusto, Andreas Gruschke, et Blanche C. Olschak. 1987. Himalayas. Growing Mountains, Living Myths, Migrating Peoples, Novi Eboraci, Oxoniae: Facts On File. ISBN 0-8160-1994-0 et Novi Dellii: Bookwise, 1987.
Gupta, Raj Kumar. 1981. Bibliography of the Himalayas. Gurgaon: Indian Documentation Service.
Isserman, Maurice and Weaver, Stewart, Fallen Giants: The History of Himalayan Mountaineering from the Age of Empire to the Age of Extremes. Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-11501-7.
Ives, Jack D., et Messerli, Bruno. 1989. The Himalayan Dilemma: Reconciling Development and Conservation. Londinii / Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-01157-4.
Lall, J. S., cum A. D. Moddie, eds. 1981. The Himalaya, Aspects of Change. Delhi, Oxford University Press, 1981. ISBN 0-19-561254-X.
Nandy, S. N., Dhyani, P. P. and Samal, P. K. 2006. Resource Information Database of the Indian Himalaya, Almora, GBPIHED.