Qui ex patre Flandrico belli et persecutionis religiosae causa exuli Delphos Batavorum recepto[2] ibidem natus[3], deinde doctrinae fundamenta partim in Academia Lugduno-Batava, quo se anno 1605 verterat[1], partim non alienis praeceptis, sed suis studiis consecutus[1], postremo in arte pictoria doctus est a Simone de Valck aurifabro[3] pictoreque[2]Lugdunensi et ab Hieronymo de Diest[1], qui Hagae artem colorum cinereorum (Grisaille) profitebatur[1][2][3]. Anno 1607 Antverpiae invenitur[1], ex anno vero sequente Medioburgi artem exercebat, ubi anno 1614 nuptias iniit[1]. Tandem anno 1625 Hagam pervenit ibique statim ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[1][2], cuius sodalitatis decanus anno 1640 exstitit[2][4]. Anno autem 1656 una cum aliis artificibus fraternitatem "Picturae" condidit[1]. Sunt, qui eum regis pictorem fuisse suspicentur[2][4].
Opera
Opera Hadriani topia, praecipue hiemalia, nec non res religiosas, morales, historicas, architectonicas complectuntur, sed etiam effigies personarum[1], solite minimas[5]. Praeterea imagines minutulis punctis pinxit, adumbrationes stilis cinereo fuscove delineavit[1][6]. Quae picturae, in quibus Hagae pauperes claudosque pinxit[1][3], maximae laudi ei fuerunt[1]. [4]. Complures scriptores Batavi, inter quos Jacobus Cats[3], eum ad delineandum emblemata adsumpserunt[4].