Petrus van de Venne
Petrus van de Venne (vulgo: Pieter van de Venne; Hagae anno 1615 fere natus; 5 Septembris anno 1657 mortuus) saeculi aurei pictor Nederlandicus fuit.
Biographia
Hadriani van de Venne filius et Huberti frater, eius patris vel Everardi van der Maes discipulus fuit[1]. Hagae ab 1640 usque ad 1657 laboravit[1]. Anno 1640 Hagae Sancti Lucae Societatis comes fuit et anno 1656 cum aliis artificibus Confrerie Pictura condidit[1].
Maxime naturas mortuas, particulariter florum, et vanitates pinxit[1]. Eius operis cum rapis praesentia in Amstelodami repertorio anno 1681, probat ut artifex naturas mortuas olitorium quoque perfecerit[1]. Praeterea, etiam naturas mortuas cum conchis pinxit, ut eius opus anno 1656, Detroiti conservata, demonstrat[1].
Opera
- Natura mortua florum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 53,3 × 35,9 cm
Notae
Bibliographia
Nexus externi