Philippi de Caverel effigies
Crispinus van de Passe II
Crispinus van de Passe cognominatus Iuvenis (vulgo : Crispijn vel Crispyn vel Krispiaen van de Passe vel van de Pas ; Coloniae Agrippinae anno 1594 natus; Amstelodami anno 1670 mortuus) saeculi aurei chalcographus delineatorque Nederlandicus fuit.
Biographia
Backgammon lusores
Crispiani Passaei filius atque discipulus[ 1] [ 2] et Simonis , Wilhelmi e Magdalenae frater, Geertruyt van Broeck in matrimonium duxit[ 3] . Traiecti ad Rhenum , ubi Academiae se conscripsit[ 1] , de 1613 usque ad 1618 [ 3] , Lutetiae de 1618 usque ad 1630 , rursus Traiecti ad Rhenum de 1630 usque ad 1639 [ 1] [ 3] , in Delphis et Hafniae anno 1639 [ 3] atque Amstelodami de 1639 usque ad 1670 laboravit[ 1] [ 3] .
Ruris facierum[ 3] , herbariorum argumentorum chalcographias fecit, exempli causa Hortus floridus libri imagines(1614 ), probabiliter primas adeptas cum vitreas lenticulas amplificantes[ 4] . Praeterea, perclaros viros coaevos, ut Carolum I, regem Angliae , Paulum V et Philippum III, regem Hispaniae , effinxit[ 1] .
David Loggan et Antonius Heeres Sioertsma discipuli eius fuerunt[ 3] .
Opera
Hortus floridus in quo rariorum et minus vulgarium florum icones ad vivam veramque formam accuratissme delineata , Crispijn van de Passe de jongere et Joannes Waldelius, 1614[ 5]
Sinne-beeld, tot ’s vaderlands welvaert , chalcographia, 44,7 × 33,2 cm, 1665 , Rijksmuseum , Amstelodami [ 6]
Rumoldi Hogerbeets effigies , chalcographia, Arolsen Klebeband[ 7]
Caroli Niellii effigies , chalcographia, 1652 fere[ 8]
Delineationis schola , chalcographia, 1643, Universitatis bibliotheca, Amstelodami [ 9]
Backgammon lusores , chalcographia, Universitatis bibliotheca, Amstelodami
Discordia , chalcographia, Rijksmuseum , Amstelodami [ 10]
Virtus , chalcographia, Rijksmuseum , Amstelodami [ 11]
Frons libri , chalcographia, 1631, Nederlandiae Bibliotheca Regia , Hagae [ 12]
Renati Goulaine de Laudonnière effigies , Caroli Meryon effigies ex Crispino van de Passe II, 1861[ 13]
Notae
Bibliographia
Nexus externi