Quin Meyer-Lübke inter linguistas optimos habendus sit nemo dubitaverit. Res de artibus grammatica etymologicaque pepigit, quae multis aliis fundamento erant. Meritum grande erat quod utilissimas linguarum Indoeuropaearum explorandarum methodos in linguis Romanicis posuit atque adhibuit. In libris etiam nunc lectis glossarium quoddam est cui titulus Romanisches etymologisches Wörterbuch (1911–1920), manuale criticum de omnibus Romanicis dialectibus. Ibi verborum thesaurus gigans datur, attribuitur, explicatur.