Femina praegnans apte gravida appellatur.[5] Similiter, nomen paritas, a medicispara contractum, pro numero priorum prosperorum partuum vivorum adhibetur. In medicina, mulier numquam praegnans nulligravida, mulier praegnans semel primigravida,[6] et mulier per graviditates insequentes multigravida vel multipara appellatur.[5][7][8] Ergo, per graviditatem alteram, mulier gravida 2, para 1, et post partum gravida 2, para 2 describitur. Ob graviditem in progressu, atque abortus, miscarriages,? et stillbirths,? aestimationes paritatis minus quam numerus graviditatis possunt. In partibus geminorum, triplicium, et plurium, numerus graviditatis et aestimationis solum semel augetur. Mulieres quae numquam graviditatem plus quam viginti hebdomata aetatis gestationis nulliparae appellantur.[9]
Nomen embryo in usu recepto ad progenies per prima octo hebdomata post conceptionem describendas, et nomen fetus ex eo tempore ad partum adhibetur.[10][11]
Societas et cultura
In plurimis culturis, gravidis est proprius status socialis, et eae curam lenissimam accipiunt. In multis societatibus quae praeteritum tempus vehementius dicunt, graviditas nuptias sequi debet, vel mater et infans illegitimus expelli possunt.
↑Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
↑Gabler, E. & Winkler, T.C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. (Tweede druk). Leiden: A.W. Sijthoff.