Rückert invenitur inter illos Germanos, qui tam linguas quam notiones Orientis in societate inseverunt. Ab anno 1850 Herbipoli iurisprudentiae et philologiae studebat, Heidelbergae autem anno 1808. Ienae habilitatio facta est anno 1811 et praelectiones de mythologiis Orientis et Graecorum habere coepit. Anno 1812 in gymnasio quodam in urbe Hanau (in Hassia) discipulos docuit, antequam anno insequenti Herbipolitanos privatim illuminaret. Itum est tunc ad Bettenburg (anno 1814) et Stutgardiam ubi periodicum "Morgenblatt" moderabatur. Anno 1817 in Italia, anno 1818 Vindobonae inveniebatur, ubi stutuit litteris Arabicis, Turcicis et Persicis. Coburgi, ubi ex anno 1819 fuit, redactor diarii "Frauentaschenbuch" annis inter 1822 et 1825 erat. Anno 1826 creatus est professor linguarum orientalium Erlangae, anno 1841 Berolini. Inde ab anno 1848 in latifundia uxoris se contulit, quae Neuses in oppido sita. Ibi hodie museum et viridarium cum simulacro eius spectatum prostant.
Filius eius fuit Henricus Rückert, philologus in Theodiscis atque historicus.