Operum universitas sat parva est - multum enim suae vitae, musicam componebat solum per occasionem, usitate aetate, quod maximam partem conductor erat — et constat ex generibus symphoniarum et carminum, praeter unum quartetum clavile.? Plurimae suae decem symphoniae sunt grandissima artificia, quorum nonnulla varios soloistis? et choris et amplificatis copiis orchestralibus utuntur. Haec artificia primo exsecuta saepe erant res controversae, quae tarde populo iudicibusque grata factae sunt; exceptio fuit prima Symphoniae Octavae exsecutio elata, Monaci anno 1910 confecta. Proximi Mahler successores musici fuerunt compositores Scholae Vindobonensis Alterius, notissime Arnoldus Schoenberg, Albanus Berg, et Antonius Webern. Inter compositores medii et serioris saeculi vicensimi quos Mahler auctoritas musica movebat fuerunt Demetrius Szostakowicz et Beniaminus Britten. Honoris eius vitae operumque causa, Internationale Gustavi Mahler Institutum anno 1955 constitutum est.
Familia Mahler ex Bohemia orientali venit, et in rebus humilibus vivebat. Compositoris avia fuerat institor viaria.[1]Bohemia tum erat pars Imperii Austro-Hungarici; familia Mahler ad minoritatem? inter Bohemos pertinebat, et erat Iudaica. Ex his rebus compositor iuvenis perpetuum exilii sensum evolvebat, "semper se interponens, numquam hospitio acceptus."[2] Bernardus Mahler, institoris filius compositorisque pater, se raedarius et deinde caupo ad gradum petite bourgeoisie? elevavit.[3] Parvam domum in vico Kaliště (Theodisce: Kalischt) emit, et anno 1857 Mariam Frank, feminam anno undevicensimo suae aetatis duxit, filiam hominis qui in vico saponem manufaciebat. Promixo anno, Maria primum suorum quattuordecim liberorum peperit, Isidorem filium, qui infans mortuus est. Duos annos post, die 7 Iulii1860, suus filius alter, Gustavus, natus est.[4]
Barham, Jeremy, et Vladimír Karbusický, eds. 2005. "Gustav Mahler's Musical Jewishness." In Perspectives on Gustav Mahler. Aldershot, UK: Ashgate Publishing Limited. ISBN 0-7546-0709-7.
Mahler, Alma. 1968. Gustav Mahler: Memories and Letters. Londini: John Murray.
Mitchell, Donald (1995). The Early Years. Gustav Mahler,1. Berkeley. ISBN 0-520-20214-7.
Mitchell, Donald. 1975. The Wunderhorn Years: Chronicles and Commentaries. Gustav Mahler, 2. London: Faber and Faber. ISBN 0-571-10674-9.
Mitchell, Donald, et Andrew Nicholson. 1999. The Mahler Companion. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-816376-2.
Niekerk, Carl. 2010. Reading Mahler: German Culture and Jewish Identity in Fin-de-siècle Vienna. Rochester, Novi Eboraci: Camden House. ISBN 978-1-57113-467-7.
Sadie, Stanley, ed. 1980. New Grove Dictionary of Music and Musicians. Vol. 11. Londini: Macmillan.