Secundum censum anni 1999, communi erant 70 850 hominum, et totae areae metropolitanae erant 265 974.
Historia
Vicus Dunquercae saeculo VII primo in actis descripta est. Tum ibi piscatores vixerunt. Anno 960 moenia aedificata sunt. Nomen reddit verba Batavaduin 'arenae cumulus' et kerke 'ecclesia'. Die 27 Octobris1662 Dunquerca urbs, ad hunc diem ad Angliam pertinens a rege Carolo II regi Ludovico XIV vendita est[3]. Anno 1940, inter secundum bellum mundanum, foederati milites Francici et Francici Dunquercam se receperunt a Germanicis persequentibus.
↑Hugo Grotius, Briefwisseling van Hugo Grotius, 1990, Haga, Deel 13, Ed. H.J.M. Nellen en Cornelia M. Ridderikhoff, Martinus Nijhoff; Revue Belge de numismatique, 1887, Bruxellae, Librairie polytechnique de Jules Decq. [1]; Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
↑Oliverius Cromwellus scripsit: "Atque inde Dunkirkam, quae eo tempore in ditione Gallorum erat" in Literae Oliverii Protectoris in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton; with an Introductory Review (London: William Ball, 1838), p. 800.