Constans Boltzmanniana Dimensiones L 2 M T −2 Θ −1 Magnitudo 1.380649 × 10−23 J K −1
Constans Boltzmanniana (kB notata) in physica est constans proportionalitatis quae energiam thermicam mediam particularum cuiuscumque materiei et temperaturam thermodynamicam eiusdem materiei nectit. Ei sunt dimensiones L 2 M T −2 Θ −1 . Adhibetur in lege Planckiana (en) de radiatione corporis nigri (en) , in aequatione Boltzmanniana entropiae (en) , atque in ipsis definitionibus gradūs kelvini et constantis gasium (en) . Nomen in honorem Ludovici Boltzmann physici Austriae (1844 –1906 ) electum est, qui, Maximiliano Planck memorante,[ 1] primus, suā theoriā gasium , nexum logarithmicum inter entropiam et probabilitatem invenit.
Tamquam entropia , sic constans Boltzmanniana dimensiones habet energiae temperaturā fractae (E Θ−1 ). Secundum unitates primarias Systematis internationalis unitatum , ei congruunt (exacte) 1.380649 × 10−23 J K −1 .[ 2] Secundum nonnulla systemata unitatum naturalium (en) (d) (e.g. secundum unitates Planckianas ), constans Boltzmanniana partem numeralem habet unius (e.g. : kB = 1 lP 2 mP tP −2 TP −1 ).
Notae
Nexus interni