Haec magnitudo olim gradus caloris appellabatur, sed hoc nomen dubiosum proveniebat ex theoria falsa, quae calorem esse materiam sicut aquam inter res fluentem dicebat.
Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvinianis. Hoc nomen unitatis ex Guilielmo Thomson, Barone Kelvino electum appellatur, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam amplificandam. Secundum axiomata thermodynamica, 0Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae fieri sunt in statibus quo aequilibrio caretur.
Latinitate classica haec notio saepius vocibus calor vel frigus describitur. Voces temperatio, temperies, temperamentum, temperatura rerum mixtionem aequatam significant,[1] sic tempestas moderata aeris vel caeli temperatio dicebatur. Hodierna notio temperaturae "gradus caloris" dici potest, sed vocabulum temperatura in libris eruditis recentibus usitatum est.[2][3]
Effectus temperaturae
Multae rationes physicae ad temperaturam coniunguntur, quarum aliquot infra perscribuntur.
ca. 6500 K: superficies solaris quae videri potest
Ad usum quotidianum, homines scalam Celsianam malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinienses in Celsienses et vice versa convertant, habemus igitur formulas:
Kelvin = °Celsius + 273.15
°Celsius = Kelvin − 273.15
Scala vetus in usu Americano populo gratissima habetur Fahrenheitiana, cui formula definiens est
De temperaturae natura
Temperatura plerumque per quodquam rei adiunctum decernitur, quod cum res calefit augmentat.?Thermometra primitiva utuntur, exempli gratia columnis vitrii longis hydrargyri plenis; his in thermometris prope temperaturas ordinarias hydrarguntum? in proportione calori dato expandit. Saepe autem adiuncta in proportione calori applicato agumentare nolunt. Aqua, exempli gratia, cum calefit, primum contrahit, tunc expandit; qua de causa crystalla aquae in superficiecorporis aquaehieme fluitant, quod ea minus densa sunt quam aqua liquida.
Adkins, C. J. (1968) 1983. Equilibrium Thermodynamics. ed. tertia. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-25445-0.
Buchdahl, H. A. 1966. The Concepts of Classical Thermodynamics. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Chang, Hasok. 2004. Inventing Temperature: Measurement and Scientific Progress. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-517127-3.
Jaynes, E. T. 1965. "Gibbs vs Boltzmann entropies." American Journal of Physics 33 (5), 391–398.
Middleton, W. E. K. 1966. A History of the Thermometer and its Use in Metrology. Baltimorae: Johns Hopkins Press.
Miller, J. 2013. "Cooling molecules the optoelectric way." Physics Today 66 (1): 12–14. doi:10.1063/pt.3.1840. Bibcode 2013PhT....66a..12M.
Partington, Iacobus Riddick. 1949. An Advanced Treatise on Physical Chemistry, vol. 1, Fundamental Principles: The Properties of Gases. Londinii: Longmans, Green & Co.
Pippard, Alfred Brian. (1957) 1966. Elements of Classical Thermodynamics for Advanced Students of Physics. Iterum impressum. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Roberts, J. K., et A. R. Miller. (1928) 1960. Heat and Thermodynamics. Ed. quinta. Glasgoviae: Blackie & Son Limited.
Thomson, W. (Lord Kelvin). (1843) 1863. "On an absolute thermometric scale founded on Carnot's theory of the motive power of heat, and calculated from Regnault's observations," Proceedings of the Cambridge Phil. Society. 1 (5): 66–71.
Thomson, W. 1851. "On the Dynamical Theory of Heat, with numerical results deduced from Mr Joule's equivalent of a Thermal Unit, and M. Regnault's Observations on Steam." Transactions of the Royal Society of Edinburgh 20, pars 2 ((Martius): 261–268, 289–298.
Truesdell, C. A. 1980. The Tragicomical History of Thermodynamics, 1822–1854. Novi Eboraci: Springer. ISBN 0-387-90403-4.
Tschoegl, N. W. 2000. Fundamentals of Equilibrium and Steady-State Thermodynamics. Amstelodami: Elsevier. ISBN 0-444-50426-5.
Zemansky, Mark Waldo. 1964. Temperatures Very Low and Very High. Princetoniae: Van Nostrand.
Zeppenfeld, M.; Englert, B. G. U.; Glöckner, R.; Prehn, A.; Mielenz, M.; Sommer, C.; van Buuren, L. D.; Motsch, M. et al (2012). "Sysiphus cooling of electrically trapped polyatomic molecules". Nature491 (7425): 570–573. arXiv:1208.0046.