Homo qui omnino circa altrumutrum polum ambulat revera omnes meridianos transit, sed hic transitus usitate circumnavigatio non existimatur. Principalis circumnavigationis orbis terrarum definitio est iter quod saltem circulum magnum, et praeterea per saltem par punctorum quae inter se sunt antipodalia, comprehendit.[1] Ut mos est, variae definitiones circumnavigationi adhibentur, ut vires ex usu modorum itineris faciendi accommodentur. Quia planeta est sphaera, iter ab alio polo ad alium, et retro, opinabiliter sit circumnavigatio, sed difficultates ex usu plerumque tale iter prohibent.
Hominibus divitibus, longinqua et lenta circa Tellurem itinera, ut insigniter fecit Ulixes S. Grant, solum saeculo undevicensimo fieri posse coeperunt, et bella mundana magnos copiarum numeros circa planetam moverunt, sed recentior technologiae progressus et reditus crescentes talia itinera res quotidianas fecerunt.
Res nauticae
Celerrima navigationis circumnavigatio a navivento propulsa facta est.
Tabula laeva posita iter Vendée Globe, certaminis circum Tellurem, rubro, antipodalia omnium punctorum certaminis puncta flavo pingit. Videri potest iter nulla puncta antipodalia transire.
Aerinavigatione commerciali inventa, multa milia hominum circum Tellurem volaverunt. Nonnulla itinera quotidiana, sicut vetus Flight One societatis Pan American World Airways (et deinde, quamquam breviter, Flight One societatis United Airlines), Tellurem circumnavigabant, et hodie excogitare tale iter per coniunctiones varias est simplicissimum. Prima aeronavis ab hominibus facta quae Tellurem circumnavigavit fuit Graf Zeppelin LZ 127, anno 1929 volans.
Normae a Guinness World Records Martio 2007 edictae circumnavigationem vi humana effectam saltem 36 787.559 chiliometrorum (spatium Tropici Cancri) habere, Aequatorem transire, et quamque partem loco exacto ubi pars superioris finiat incipere requirunt. Nemo hodie circumnavigationem vi humana effectam secundum has normas confecit.[4][5][6]
Homines circum orbem terrarum birotis atque currentes circumnavigaverunt,[7] sed oceani iter aeriale poscunt, qua pro causa distantia secundum normas Guinness est brevior. Pede ab America Septentrionali ad Asiam ire opinabiliter fieri potest, sed difficillimum, quia transitum Freti Beringiani super glacie atque fere 3000 chiliometrorum regionum palustrarum et frigidarum sine viis ordinariis in Alasca et Russia orientali poscit. Nemo omne hoc iter pede iam confecit.
Anno 1949, Lucky Lady II,Superfortress Boeing B-50 Copiarum Aerialium Civitatum Foederatarum, Capitaneo Iacobo Gallagher duce, circumnavigationem non consistens factum est.
↑Antonio Pigafetta et Raleigh Ashlin Skelton, Magellan's Voyage: A Narrative Account of the First Circumnavigation (Courier Dover Publications, 1994), ISBN 0486280993, ISBN 9780486280998.