Fuit centaurus sapiens et bonus, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis[4] cuius paedagogi, Phoenicis, oculos sanavit[5]. Alios discipulos notos habuit, in primis Machaonem expeditionis Troianae medicum[6] et ipsum Aesculapium[7]. Divinationis quoque peritus habebatur[8]. Postremo sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità infausto casu sauciatus[9] tantos dolores ex insanabili vulnere percipiebat ut mori maluerit. Immortalitatem suam Prometheo legavit[10] et post mortem Zeus eum in sidus Centaurum transmutavit[11] vel secundum alios poetas in Sagittarium[12]. In François vase (prima parte sexti saeculi a.C.n.) Chiron pompam deorum ad Pelei et Thetidis nuptias invitatorum ducit ac primus cum Peleo dextras iungit. Pone eum procedunt Demeter, Hestia et Chariclo quae Chironis uxor erat.