Urbs ex coloniaPhoenicia in caput imperii Punici profecta est, quod primo millenio latis partibus Maris Mediterranei austro-occidentalis dominatum est. Regina nomine Dido sive Elissa urbem condidisse traditur, quae a regulo nomine Iarbas tantum sibi soli emississet, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam Carthaginem appellavisset.
Nomen urbis, Latine plerumque Karthago, rarius Carthago dictum (Graece Καρχηδών) a verbo Punico 𐤒𐤓𐤕𐤇𐤃𐤔𐤕[1] (Qart-Ḥadašt) tractum est, quod „urbs nova“ valet. Nomen significat urbem "Tyrum novam" esse.
↑Corpus Inscriptionum Semiticarum. Pars Prima, Inscriptiones Phœnicias Continens, Tomus I. E Republicæ Typographeo, Parisiis 1881, p. 25 (in interrete – Internet Archive).
Bibliographia
Hélène Bénichou-Safar: Le tophet de Salammbô à Carthage. Essai de reconstitution. École Française de Rome, Romae 2004 (Collection de l’École Française de Rome 342), ISBN 2-7283-0697-4.
Ralf Bockmann: Capital continuous. A study of Vandal Carthage and Central North Africa from an archaeological perspective. Reichert, Aquis Mattiacis 2013, ISBN 978-3-89500-934-1.
François Decret: Carthage ou l’empire de la mer. Ed. du Seuil, Parisiis 1977 (Points. Série histoire 30), ISBN 2-02-004712-8.
Christoph Eger: Vandalische Grabfunde aus Karthago. Germania 79, 2001, p. 347–390 ISSN 0016-8874
Winfried Elliger: Karthago. Stadt der Punier, Römer, Christen. Kohlhammer, Stuttgardiae 1990, ISBN 3-17-010185-4.