Pater eius in universitate Tolosae docuit, mater Francica fuit. Unum annum natus Schmid cum parentibus Weil der Stadt in Germaniam venit. Ibi pater quinque annos scholam duxit. Anno 1908 familia Stuttgardiam iit, ubi Carolus gymnasium frequentabat. Anno 1914 Carolus maturitatem adeptus est atque deinde miles primi belli mundani conscriptus est. Anno 1919 Schmid studium iurisprudentiae et rebus politicisTubingae coepit, quod anno 1921 prima, anno 1924 secunda probatione finivit. Iam anno 1923 doctor promotus est. Deinde iurisconsultus erat, ab anno 1925 iudex factus est, anno 1929 habilitatus. Quamquam nazistas negabat atque saepe eorum consilia et sententias vituperaverat, tamen iudex manere ei licuit, cum anno 1933NSDAP factio rerum potita est. Anno 1940 iterum miles conscriptus est atque consiliator iuris exercitus Germanici in Francia erat. Hic saepe pro hominibus Francicis nitebatur. Post bellum Schmid cum aliis universitatem Tubingae iterum condidit et ab anno 1946 ad 1953 ibi professor iuris publici fuit. Anno 1953 professor Francofurtum ad Moenum vocatus est. Eo tempore et opera e.g. Nicolai Maclavelli in linguam Germanicam transtulit.