Compositae sunt multae ex eius compositionibus pro grege musico mulierum Valetudinarii Pietatis (Ospedale della Pietà), domo puerorum desertorum, apud quam Vivaldi ab anno 1703 usque ad 1715 et a 1723 ad 1740 operam dedit. Fama fruebatur ob suas operas Venetiis, Mantuae, Vindobonae productas. Vivaldi postquam in Carolum VI imperatorem incidit, honorem petens Vindobonam migravit. Imperator autem mox obiit, et musicographus, sine constanti quaestus fonte, mortuus est pauper.
Musica Vivaldiana, compositore vivo, populo satis grata fuit, sed favorem populi deinde amisit, usque ad eius redintegrationem primo saeculi vicensimi dimidio factam. Vivaldi hodie numeratur inter musicographos Barocos populo gratissimos, quorum musica latissime in tabulis auditoriis est incisa.
Parentes compositoris fuerunt Ioannes Baptista Vivaldi et Camilla Calicchio, ut nomina in tabulas Sancti Ioannis Bragorae relata sunt.[4]Puero erant quinque fratres: Margarita Gabriela, Caecilia Maria, Bonaventura Thomas, Zanetta Anna, et Franciscus Gaetanus.[5]Pater, tonsor antequam violinista professionalis factus esset, Antonium fidiculis psallere docuit, deinde per regionem iter fecit, violina una cum filio psallens. Antonius aetate perparva discere coepit, ita ut ampla doctrina musica in eo viginti quattuor annos nato inesset, cum in Valetudinario Pietatis operari coeperet.[6] Ioannes Baptista fuit unus ex conditoribus societatis musicorum cui nomen erat Sovvegno dei musicisti di Santa Cecilia.[7]
Vivaldi, viginti quinque annos natus, presbyter ordinatus est, sed numquam, valetudine excusatus, ministerium sacerdotale exercuit.
↑Baroque Music: "As far as his theatrical activities were concerned, the end of 1716 was a high point for Vivaldi. In November, he managed to have the Ospedale della Pietà perform his first great oratorio, Juditha Triumphans devicta Holofernis barbaric [sic]. This work was an allegorical description of the victory of the Venetians over the Turks in August 1716."
↑Walter Kolneder, Antonio Vivaldi: Documents of his life and works (Amsterdam: Heinrichshofen's Verlag, Wilhelmshaven, Locarno, 1982), 46.
↑Michael Talbot, Vivaldi (London: J. M. Dent & Sons, 1978), 39.
↑H. C. Robbins Landon, Vivaldi: Voice of the Baroque (Sicagi: University of Chicago Press, 1991), 15.
↑Michael Talbot, Vivaldi (Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 37.
↑Karl Heller, Antonio Vivaldi: The Red Priest of Venice (Hongkongi: Amadeus Press, 1997), 41.
↑Michael Talbot, Vivaldi (Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 36.