Yrjö Väisälä

Wikidata Yrjö Väisälä
Res apud Vicidata repertae:
Yrjö Väisälä: imago
Yrjö Väisälä: imago
Nativitas: 6 Septembris 1891; Kontiolahti
Obitus: 21 Iulii 1971; Rymättylä
Patria: Finnia

Familia

Proles: Marja Väisälä

Memoria

Sepultura: Turku Cemetery
Ephemeris observationum Yrjö Väisälä

Yrjö Väisälä (natus Kontiolahti in Finnia 6 Septembris 1891; mortuus 21 Iulii 1971) fuit astronomus et physicus Finnicus. Astronomiae studebat in Universitate Helsingiensi, professor autem physicae Universitatis Turkuensis factus est anno 1924 et porro anno 1928 munus accepit professoris astronomiae in eadem universitate. Cometas duo et 128 asteroides primus repperit dum in observatorio Universitatis Turkuensis laborat. Et Esperantista fuit, quam ob rem asteroides 1421 Esperanto et 1462 Zamenhof nominavit.

Nomen Väisälä gerit crater lunaris Väisälä. Asteroides duo nomina ad eius honorem habent, scilicet 1573 Väisälä et 2804 Yrjö.

Nexus externi

Index commentationum ab Y. Väisälä scriptarum apud SAO/NASA Astrophysics Data System