Torquatus Tassus

Wikidata Torquatus Tassus
Res apud Vicidata repertae:
Torquatus Tassus: imago
Torquatus Tassus: imago
Torquatus Tassus: subscriptio
Torquatus Tassus: subscriptio
Nativitas: 11 Martii 1544; Surrentum
Obitus: 25 Aprilis 1595, 25 Maii 1595; Roma

Familia

Genitores: Bernardo Tasso;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Sant'Onofrio

Torquatus Tassus (Torquato Tasso; natus Sorrenti die 11 Martii 1544; mortuus Romae die 25 Aprilis 1595) fuit poeta et scriptor Italicus saeculi XVI.

Puer adhuc secutus est patrem Bernardum, nobilem equitem et poetam Bergomi natum, in complures Italiae urbes, ubi litteris magno cum ingenio studuit. Deinde in Universitate Patavina iurisprudentiae studuit.

Nonnullos annos Ferrariae apud Alphonsum Estensium ducem secundum vixit; ibi composuit multa carmina, fabulam dramaticam Aminta et poësim epicam Gerusalemme liberata, quae maximam famam in multis Europae regionibus ei donavit.

Numquam vita beata frui potuit; animi et mentis curae eum vexaverunt ita ut in Monasterio Sanctae Annae (Ferrariae) a duce Alphonso clauderetur et ibi octo annos maneret.

Postea peregrinare coepit varias per urbes; tandem Romae, Lutetiae ubi Ronsardum scit et apud Conventum Sancti Onofrii usque ad mortem vixit. In ecclesia eiusdem conventus sepultus et ossa postea in monumentum tralata sunt, quod saeculo millesimo nongentesimo ibidem exstructum est.

Paulum supra idem monasterium in Rampa della quercia truncus niger veteris quercus exstat, cuius in umbra poetam saepe sedisse ac quieti se dedisse fama poetae laureati fert.

Anno 1993 parieti eiusdem ecclesiae externo tabula affixa est, cuius inscriptione in lingua theodisca affirmatur Ioannem Volfgangum Goethium, ut in suo Itinere per Italiam (Italienische Reise) legitur, anno 1787 hoc in loco versatum et magnam inspirationem ad clarum suum drama Torquato Tasso elaborandum accepisse.

Opera

Torquatus Tassus anno 1577. Pictor incognitus pinxit

Notae

  1. Fons tituli Latini: [1]

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Torquatum Tassum spectant.