Titus Quinctius Flamininus

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Titus Quinctius Flamininus

Titus Quinctius Flamininus (natus circa 228, mortuus 174 a.C.n.), miles Romanus, contra Philippo V pugnavit ad Cynoscephalas et alterum bellum Macedonicum victor finivit.

Gens

E patricia gente natus est. Frater minor Lucius Quinctius T.f. Flamininus consul anni 192 a.C.n. erat. Filius eius Titus Quinctius Flamininus anno 150 a.C.n. consul fuit.

Vita

Quinctius ultimis annis Secundi Belli Punici militavit. Anno 208 apud Tarentum tribunus militum in praetorio imperatoris Marcus Claudius Marcellus erat. Anno 206 quaestor fuit. Anno 201 Xvir agris assignandis erat. Anno 198 una cum Sexto Aelio Q.f. Paeto Cato consul electus Titus Quinctius Flamininusmissus est adversus Philippum Macedonum regem, qui Hannibalem pecunia et copiis iuverat, Atheniensesque populi Romani socios armis lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam digna causa. Duo iuvenes Acarnanes non initiati templum Cereris cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit, urbes complures cepit, Athenas ipsas oppugnavit.

Quinctius exercitu conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus, in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit, locum ac tempus colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum tempus venit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet. Accensus indignatione rex exclamavit: "Quid victo imperares gravius, Tite Quincti?" Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset, aut bello vincendum, aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem, inquit Philippus, etiam caeco", jocans in ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis proelio fudit castrisque exuit.

Quinctius Flaminius Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suis viveret, et antiqua libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorum tempus, ad quod spectaculum Graecia universa convenerat. Tam praeco in mediam arenam processit, tubaque silentio facto, haec verba pronunciavit: "Senatus, populusque Romanus et Titus Quinctius Flaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus devictis, omnes Graeciae civitates liberas esse iubet." Audita voce praeconis, maius gaudium fuit, quam quantum homines possent capere: vix satis credebat se quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi revocatus praeco, cum unusquisque non audire tantum, sed videre etiam libertatis suae nuncium averet, iterum pronunciavit eadem. Tum tantus clamor ortus est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas paventesque decidisse.

Quinctio Flaminio triumphus a Senatu decretus est. Postea cum Prusias Bithyniae rex legatos Romam mississet, casu accidit ut legati apud Flaminium cenarent atque ibi de Annibale mentione facta, ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flaminius senatui detulit. Patres, qui, vivo Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flaminium, qui Annibalem sibi dedi poscerent. A primo colloquio Flaminii, ad domum Annibalis custodiendam, milites a rege missi sunt. Annibal septem exitus e domo fecerat, ut semper aliquod iter fugae praeparatum haberet. Postquam nuntiatum est ei milites regios in vestibulo esse, conatus est postico occulto fugere: ubi vero id quoque obseptum sensit, et omnia clausa esse, hausto, quod sub anuli gemma habebat, veneno absumptus est.

Anno 189 censor electus est.

Fontes


Bibliographia


Antecessores:
Lucius Cornelius L.f. Lentulus et Publius Villius Ti.f. Tappulus
Consul
198 a.C.n.
cum
Sexto Aelio Q.f. Paeto Cato
Successores:
Gaius Cornelius L.f. Cethegus et Quintus Minucius C.f. Rufus