Nativitas: 1. saeculum; Galilaea Obitus: 3 Iulii 72 CE; Mylapore Patria: Roma antiqua
Memoria
Sepultura: San Thome Basilica Sanctus, sanctus (feriae die 3 Iulii, Ecclesia Catholica Romana, 6 Octobris, Ecclesiae Orthodoxae)
Thomas (GraeceΘωμᾶς, ab Aramaico תוּמָא, "geminus"), etiam Didymus (Δίδυμος, nomen Graece redditum) appellatus, fuit unus ex duodecim apostolisIesu, cuius vita in Novo TestamentoBibliorum Christianorum describitur.
In Evangelio secundum Ioannem
Tria de eo narrantur in Evangelio secundum Ioannem, unde arguitur huius apostoli indoles. Primo, cum apostoli conarentur avertere Iesum a reditu in Bethaniam ex evidenti vitae periculo, quod incurrisset, Thomas impavide inquit "Eamus et nos, ut moriamur cum eo!".[1] Secundo, in Ultima Cena Christus ita apostolos allocutus est: "In domo Patris mei mansiones multae sunt; [...] vado parare vobis locum. [...] Et quo ego vado, scitis viam". Thomas, qui rem probe intelligere optabat: "Domine," inquit, "nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?". Cui respondit Iesus: "Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me".[2] Tertio, cum Christus resurrexisset, discipulis congregatis sero apparuit dixitque eis "Pax vobis" et eis manus et latus ostendit. Sed, hoc audito, Thomas, qui aberat, sic inquit: "Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam". Post octo vero dies, iterum discipulis congregatis etiam cum Thoma, venit Iesus "ianuis clausis" et dixit: "Pax vobis". Deinde dixit Thomae: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!". Et Thomas respondit: "Dominus meus et Deus meus!". Deinde Iesus inquit "Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!".[3][4]
Aliae traditiones
In aliis scriptis Thomas traditur evangelium nuntiavisse Parthis[5] et Persis[6] sepultumque esse Edessae.[7] Alii tradunt eum fidem Christi praedicasse etiam in India, ubi martyr occubuisset.[8] Christiani Syri in India ad Malabar degentes, hodie Sancti Thomae dicuntur.[4]