Nativitas: 8 Aprilis 1898; Konnersreuth Obitus: 18 Septembris 1962; Konnersreuth Patria: Germania
Memoria
Servus Dei (feriae die )
Theresia Neumann (theodisce Therese, bavarice autem Resl), nata est in Konnersreuth Bavariae in Germania9 Aprilis anno 1898. Filia primogenita familiae vestitoris erat decimos fratres habens. Stigmatibus mysticis nota est.
Infans totiens concidit ut paralysi adfligeretur et caecitate laboraret anno 1919. Anno 1923, die beatificationisTheresiae Lixoviensis caecitas disparuit eiusdemque paulo post canonizationem paralysis percurata est. Primum anno 1926 stigmata et lacrimas sanguinis monstravit. Ab illo tempore per 36 annos nec cibis nec potionibus, sed solo pane eucharistico vescens vixisse dicitur. Saepius extaseis subibant, in quibus visionibus vitae Christi dignata esse visa est et hebraice, aramaice, latine loquebatur.