Theodorus Korsch
Nativitas:
22 Aprilis 1843;
MoscuaObitus:
16 Februarii 1915;
MoscuaPatria:
Imperium Russicum
Familia
Genitores: Evgeny Korsh;
Memoria
Sepultura: sepulchretum Praesentationis
Theodorus Eugenii filius Korsch (Russice Фёдор Евгеньевич Корш, tr. Fëdor Evgen'evič Korš, Moscuae natus die 4 Maii 1843; ibidem mortuus die 1 Martii 1915) fuit poeta Latinus natione Russus, alumnus, dein professor (ab anno 1893 professor emeritus) Universitatis Moscuensis, ab anno 1895 socius correspondens, et ab anno 1900 socius ordinarius Academiae Scientiarum Petropolitanae.
Opera academica de philologia classica, linguistica comparativa linguarum Indoeuropaearum, linguis Slavicis, rebus Orientalibus, et historia litterarum scripsit.
Anno 1886, edidit Hauniae (Hafniae) carminum suorum Latinorum Graecorumque farraginem cui titulus ΣΤΕΦΑΝΟΣ, quod 'corona carminum' est.
Eius scripta
Bibliographia
- Iacoba IJsewijn-Jacobs, "Carmina latina ex Unione Sovietica", in Palaestra Latina, № 171, 1960, pp. 143-146.
- Iosephus IJsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Amsterdam-New York-Oxford, North-Holland Publishing Company, 1977, p. 173.
Nexus externi