Sumelocenna (TheodisceRottenburg) fortasse anno 98 a Romanis aevo Traiani condita est. Sumelocennae nomen ex lingua Celtica ortum est et fortasse gregem hominis, qui Celtice Sumelo appellabatur, dicere vult. Oppidum ad viam situm est ad quam etiam Canstadium, Arae Flaviae, Brigobanum, Iuliomagus, Vindonissa sita sunt. Saeculo secundo oppidum caput civitatis factum est. Incolae conabantur oppidum muro ab Alamannis defendere. Alamannis limitem Romanum transgressis anno 259 et 260 finis Sumelocennae Romanae fuit. Sumelocenna in ruinas ruit. Fortasse nomen Germanicum Rottenburg rubrum castellum non dicere vult sed rutum castellum, confer Anglicerotten et Castellum Ruptum et Rotovillam sive ruptam villam. Ex nomine Sumelocenna corruptione verbi Sulocenna fiebat, ex quo fortasse nomen Germanicum Sülchen, quod est nomen partis hodierni oppidi, fiebat.
Postremo oppidum praeclarissumum est quod ibi maxima latrina Romana omnium quae transalpinae (respectu Romae) inventae sunt. Ibi nunc museum rerum Romanarum est.