Speusippus (c. 408–339/338 a.C.n.[1]) fuit philosophusGraeciae antiquae, filiusPotonis, sororisPlatonis. Platone mortuo, Speusippus Academiam hereditate accepit, ubi scholarchesocto annos mansit. Apoplexiá autem ictus, locum Xenocrati dedit. Quamquam munere Platonis in Academia functus est, saepe ex illius doctrinis erravit, Theoriam Formarum repudians. Cum Plato Bonam principium extremum appellaret, Speusippus contendit Bonam fuisse secundariam tantum. Arguit etiam habere satis gnaritatem cuiuslibet rei sine gnaritate omnium discrepantium quibus ab omnibus aliis rebus separatur non fieri posse.
Vita
Speusippus fuit homo Athenis natus, filiusEurymedonis et Potonis, sororis Platonis.[2]Epistula tredecima Platonis pseudonyma postulat Speusippum sui matrisneptem duxisse.[3] De eius vita nihil novimus donec avunculo Platoni comitatus esset cum Plato iter tertium Syracusas faceret, ubi multum ingenii et prudentiae monstravit, praecipue in amicitia cum Dione.[4] Eius honestas etiam a Timone comprobatur, sed solum ut eius subtilitatem magis derideret.[5]
Notae
↑Tiziano Dorandi, "Chronology," in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, edd. Algra et al. (Cantabrigiae: 1999), capitulum 2, p. 48.
Bickermann, Elias, et Johannes Sykutris. 1928. Speusipps Brief an König Philipp: Text, Übersetzung, Untersuchungen. Berichte über die Verhandlungen der Sächsischen Akademie der Wissenschaften zu Leipzig: Philologisch-historische Klasse 80:3.
Natoli, Anthony Francis. 2004. The Letter of Speusippus to Philip II: Introduction, Test, Translation, and Commentary. Historia Einzeschriften, 176. Stuttgartiae: Franz Steiner.
Dillon, John. 2003. The Heirs of Plato: A Study of the Old Academy (347–274 BC). Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-927946-2.
Krämer, Hans. 2004. Speusipp. In Grundriss der Geschichte der Philosophie, Die Philosophie der Antike, 3: Ältere Akademie – Aristoteles – Peripatos, ed. Hellmut Flashar, 13–31. Ed. 2a. Basel: Schwabe. ISBN 3-7965-1998-9.
Nails, Debra, 2002. The People of Plato: A prosopography of Plato and other Socratics. Indianapole. ISBN 0-87220-564-9.
Wilhelmi, Fabian. 2010. Isokrates' Philippos und Speusippos' Brief an König Philipp II: als Bitte um königliches Patronat. Dusseldorpii. ISBN 3-640-89613-0.