Simon Abeles (natus Pragae circa annum 1681; ibidem mortuus die 21 Februarii1694) fuit puer Iudaicus Pragensis, filius cuiusdam Lazari Abeles. Anno aetatis suae circiter 12 ad fidem Christianam conversus est. Creditur in odium fidei Christianae a patre et amico eius occisus esse; itaque martyrellus Pragensis appellatur. Die 31 Martii1694 cum summa pompa et solemnitate in ecclesia Teynensi (alias ecclesia sanctae Mariae ante Laetem curiam) in capella Sancti Ioannis Baptistae sepultus est.[1]
Anno 1696, evulgatus est liber Latinus de causa Simonis Abeles a Iesuita Ioanne Eder scriptus nomine Virilis constantia pueri duodennis Simonis Abeles in odium fidei a Iudaeo parente, Lazaro Abeles Pragae crudeliter occisi 21 Februarii 1694 in tuendo fortiter fidei Christianae proposito relucens.
Simon Abeles, Abel es, non a Fratre, sed a Patre occisus.