Johnson, cum nata esset cum summa Apgar 0, tamen brevi sanior facta est; ascripta a parentibus in gymnasio cum eam ascendentem suppelectilem viderint, sex annos nata se in primis gymnasio nuper a Qiao Liang instituto iunxit.[2] Quales plurimi electi gymnasti sunt, qui ad 40 horas in hebdomade se exercent et domesticos praeceptores habent, non talis Johnson est, quae ad 20 vel 25 horas in hebdomade se exercet et scholam publicam frequentat.[3]
Curriculum
Iunioris curriculum
Johnson, cum primum fieri Electa Iunior Inter Gentes conata est, rem bene gessit. Primum ab hominibus multibus animadversa est in "2005 U.S. Classic", in quo certamine tertia iunior fuit; at in Certamine Nationis Americano anno 2005, aegre certata, cadens et de trabe et in contabulatione, pro re omnium decima fuit. Anno 2006 autem, plus parata fuit, potiens Jaeger in re trabium iniquorum peragere atque etiam duo difficillimos: nam pro re trabis aequilibrii, bis retro verti et inter primum conversionem se simul torquere poterat; pro re contabulationis, bis retro verti dum se bis torqueret poterat. Victoriam iunior reportat, ampliorem summam habens quam amplissimam gymnastarum seniorum.[4]
Senioris curriculum
Anno 2007
Anno 2007 Johnson gymnastica facta est senior, etiam peritior, potens bis verti recta dum se bis torqueret. In "Tyson American Cup" certans, superans sociam suam Natasha Kelley pro re omnium vicit.
Johnson in "2007 Pan American Games" (certamine Americanorum omnium) etiam certata est, quattuor clipea aurea (pro re sociarum, re omnium, re trabis aequilibrii, ac re trabium iniquorum) et unum clipeum argenteum (pro re contabulationis) reportans.
In Certamine Nationis Americano ("Visa") vicit Johnson pro re omnium cum summa plus 5 ampliori quam summa victricis bis prioris Nastia Liukin et plus 3 ampliori quam summa Shayla Worley.
Cum sociis Nastia Liukin, Shayla Worley, Alicia Sacramone, Ivana Hong et Samantha Peszek, Johnson pro Civitatibus Foederatae Americae in Certamine Inter Gentes certata; quae natio in re sociarum cum summa 184.400 vicit, 0.950 ampliori quam summa Rei Publicae Popularis Sinarum (quae civitas secunda fuit). In ultimo certamine pro re sociarum, Johnson in omnibus apparatibus certata est. Pro re omnium, Yurchenko saltum se bis torquens complecta est, pro quo summam 15.175 accepit; pro re contabulationis, summam 15.425 accepit; pro re trabis aequilibrii, summam 15.900 accepit; pro re trabium iniquorum summam 15.375 accepit. Cum summa ultima 61.875 quatra gymnastica muliebris Americana clipeum aureum proportavit.
Propter successum eius, Iovae gubernator Chet Culver diem 17 Octobris esse "diem Shawn Johnson" in illa civitate pronuntiavit.[5][6]
2008 Olympia Aestiva
In certamine pro re sociarum ludorum Olympicorum anno 2008, Johnson in omnibus apparatibus certata est,[7] in quo certamine Civitates Foederatae Americae clipeum argenteum acceperunt.[8] Johnson quoque argenteum pro re omnium cum summa 62.725 accepit;[9] socia suae ac contubernalis in Pago Olympico,[10]Nastia Liukin, clipeum aureum accepit, ad summam 63.325 consecuta.[11] In hoc certamine Civitates Foederatae Americae primae et clipeum aureum et argenteum acceperunt, id quod priusquam solum ter fecerat.[12] Pro re contabulationis aliud clipeum argenteum accipiens (aëneo a Liukin proportato), denique aureum pro re trabis aequilibrii abstulit.[13] Sicut fuit in re omnium, et in re trabis aequilibrii Johnson et Liukin clipea aureum et argenta accepere.[14]
Summarium cursus
Sigla "n.c." significant "non (ad certamen ultimum) consecuta."