Servius Cornelius Dolabella Petronianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Gnaeus Cornelius Dolabella, propinquus Galbae, mater Petronia erat, quae primo matrimonio Vitellio nupserat. Anno 86 consul mensibus Ianuarii ad usque Aprilem ordinarius cum Domitiano imperatore erat. Filius eius Servius Cornelius Dolabella Metilianus Pompeius Marcellus fuit, qui anno 113 consul suffectus fasces tenuit[1].
Notae
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 192