Romanticorum domus[1] (TheodisceRomantikerhaus) est museum litterarum Ienae in Germania (in via Unterm Markt nr 12a). HabitatioFichtii fuit, qui anno 1794 Ienam consecutus est. Nostris autem temporibus, visus in tempus Romanticismi ineuntis permittit. Casa anno 1669 ad marginem urbis erecta semper intra moenia iacuit. Olim tabulis commemorativis permultis ornata erat, quae testimonium de incolis notis perhiberent.
Ecce notiones et quaestiones quae proiciuntur atque partim solvuntur tribus in tabulatis:
De radiis spiritalibus atque scientificis Iena in orbem terrarum diffusis investigatio.
Epochus Romanticismi incohantis: circuli virorum in scaenis variis reproducuntur, quae generatim diversis spectaculis patent.
Nexus reciproci: Res inferioribus in conclavibus visae in tabulato supremo colliguntur atque resolvantur. Laboratorium physici Ioannis Gulielmi Richter refectum momentum grave scientiarum naturalium apud Romanticismi fautores demonstrat. Summatim de nova societate construenda agitur in fundamentis litterarum philosophiae naturae fulta; tunc progressus scientiarum felix multis firme creditus est. Hic Novalis quoque partes graves egit, unde cum ideis suis curatius exponitur. In ultimo tabulato etiam expositionibus parvis non perennibus spatium magnanime atque libenter datur.