Anno 1968 ad Universitatem Buffalonensem adiunctus est. Eisdem temporibus notionem desiderii mimetici ad sacrificium, notionem anthropologicam, rettulit. Itaque librum anno 1972 edidit La Violence et le sacré inscriptum, quo de sacrificando disseruit capro emissario, in quem communitas violentia turbata odium suum inducit. Sex annis post edidit librum inscriptum Des choses cachées depuis la fondation du monde, quo diserte cogitata sua consummavit. Anno 1990praemium Médicis accepit ob libellum, quo de Shakesperio disputat.
Renatus Girard civitates putat cum eo tantum conservari, ut violentiae quae in caterva crescit feliciter officere possint. Causam conflictionum esse dicit aemulandi desiderium hominum consuetudine inter se coniunctorum. Cui aemulationi contagiosae omnes catervarii intersunt: amplificatio violentiae cito fiet, nec mali discordiae quisquam iam memor erit. Girard operibus suis haec cogitata principalia protulit, quae sunt
Girard omnem culturam humanam putat in aemulatione positam esse: quam aemulationem sive mimesin non in exempli cuiuspiam aemulatione, sed potius in desiderii aliquid desiderantis mimesi consistere. Quod desiderium igitur non re ipsa sed alterius hominis huius rei desiderio nascitur. Tales aemulamus homines, quales ipsi esse velimus. Quos aemulantes ad id pervenimus, ut easdem res desideremus atque illi. Cum de eadem re adest certamen, accenditur discordia, quae aemulos perimere possit, nam re vera malum discordiae non tanti est quam actoritatis contentio inter aemulos orta. Interdum certatio ad eum modum gliscit, ut violentia aemulorum fiat. Constat liberos de crepundiis rixantes specimen desiderii mimetici esse: id, quod alteri est, ab altero dignum habetur, de quo certetur ideo quod ab altero desideratur.
Praeconium mercatorium specimen bonum est fructus ex desiderio mimetico capiendi, nam bonitas mercis non tanti, quanti multitudo emptorum interesse videtur. Exemplum memorabile societas quaedam mercatoria est, quae annis 1950saponem suum cum eo praeconabatur, quod novem ex decem actricibus cinematographicis illo uterentur. Ideo praecones mercatorii athletis, celebribus, formosis utuntur sponsoribus, quibus emptores similes fieri velint.
Violentia mimetica
Desiderium mimeticum, cum alias aemulatione prudenti culturam humanam procreat et promovet, alias, cum certationem praecipitem auget, ad violentiam mimeticam adducere potest. Qua violentia mimetica delebuntur distinctiones: veris enim distinctionibus, si quae inter homines sunt, evanescentibus homines singuli sui similes erint velut gemini aut familiae ultionis vices exsolventes, et paulatim pro veris distinctionibus falsae et fictae supponentur. Quae cum ita sint, nihil erit, quod ad violentam certationem ex desiderio mimetico excurrentem impedimento sit. Itaque Girard permultas calamitates hodiernas ex violentia mimetica exstitisse arbitratus artes humaniores, praesertim psychoanalysin, propter caecitatem vituperavit, et quidem Claudium Lévi-Strauss peritum structuralismi, quem forsitan desiderio mimetico aemulatus sit.[1]
Caper emissarius
Girard in libro, quem de violentia et sacro scripsit,[2] de sacrificio disseruit. Hostiam piacularem dixit caprum emissarium esse, in quem hominum caterva sive alia coniunctio humana violentia conturbata odium suum inducere potest. Caper emissarius aut necatur aut in deserta fugatur.
Communitas primitiva nec biocolytas nec res forenses habet, nec igitur fieri potest, ut violentia legibus et iudiciis resisti possit. Si eiusmodi communitas in violentiae vices inciderit, odium brevi in gregem quendam aut in hominem quendam singularem inducetur, qui — quod certi homines plus quam alii aemulantur — deinde caper emissarius factus sacrificabitur. Occiso aut fugato capro emissario communitas a violentia liberabitur. Quae relaxatio animorum hostiae sacrificatae adscribetur. Quae cum ita sint, "caper" ille ambigue aspicitur. Ex altera parte malus videtur, quippe qui discriminis socialis compertus sit, ex altera parte bonus videtur, cum sacrificatus communitatem nova concordia donaret, unde sacer factus est — deus vel dei similis. Sacrificium ritualiter repetitum vim huius visionis sustinet.
Mores hominum in desiderio mimetico positos Girard piacula poscere dixit. Itaque mythos antiquos putat arcanos ritualis violentiae impetus esse: fabulam Oedipodis regis operte de hostia violentiae socialis narrare, itemque evangelia; sacrificandi tempore culpam capri emissarii nemini dubiam esse, vimque piaculo adlatam omnibus iustam videri. Itaque internae pugnae contentiones piaculo solventur, unde etiam vis catharticatragoediarum. In mythis enim piaculum mortuum in numerum deorum recipitur.
Opera selecta
Mensonge romantique et vérité romanesque (1961)
La violence et le sacré (1972)
Critique dans un souterrain (1976)
Des choses cachées depuis la fondation du monde (1978)
Le Bouc émissaire (1982)
La route antique des hommes pervers (1985)
Quand ces choses commenceront (1994)
Je vois Satan tomber comme l'éclair (1999)
Celui par qui le scandale arrive (2001)
Les origines de la culture (2004)
Anorexie et désir mimétique (2008)
(& Gianni Vattimo) Christianisme et modernité (2014)[3]
Coulon, Pascal. 2012. René Girard, l'impensable violence.Paris: Germina.
Fleming, Chris. 2004. René Girard: Violence and Mimesis. Cambridge: Polity Press.
Golsan, Roland J. 1993. René Girard and Myth. New York-London: Garland.
Haeussler, Éric. 2005. Des figures de la violence. Introduction à la pensée de René Girard. Paris: L'Harmattan.
Jensen, Hans J.L. 2008. The Bible Is (Also) a Myth: Lévi-Strauss, Girard, and the Story of Joseph. Contagion 14: 39-57.
Mäkelä, Hanna. 2014. Narrated Selves and Others: A Study of Mimetic Desire in Five Contemporary British and American Novels. Dissertatio Academica, Universitas Helsingiensis.
Orsini, Christine. 1986. La Pensée de René Girard. Paris: Retz.
Pommier, René. 2010. René Girard, un allumé qui se prend pour un phare. Paris: Kimé.
Nexus externi
Biographia apud paginam praesentibus sodalibus Academiae Francicae dicata